Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 61
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque termini diametri sint in ipsa circumferentia, &ipsa sit maxima, majorem extensionem non admit tit circulus. ergo diametro coextenditur, &illâ terminatur, etsi vero peripheria unica constet lineâ interminatâ, attamen concludi non potest, in ipsa nullum motum contrarium dari. Interminata est quidem, sed indefinitè, id est, nullus assignari potest terminus fixus, &nullus est terminus quod medium aliquando non sit. possunt itaque in circulo accipi diametri extrema, vel cujuscumque subtensae, veluti DE. Quod si in D ponatur corpus, vel in A; aliud in E vel C, corpus A, vel D, incedat secundum literas ABC, corpus C, vel E, secundum CBA, occurrent sibi illa; quorum si motus aequalis fuerit in occursu quiescent: si alter debilior, alter vehementior, cedet primus secundo, &fiet collisio. Vbi autem est collisio, &ubi unum mobile cedendo alteri regreditur ad terminum unde discesserat, ibi est motus contrarietas: ergo etiam in circulo motus contrarietas. Motus igitur in circulo reipsa sunt contrarii, quando corpora ab extremis inscripta terminis tendunt in occursum, &sibi invicem obviant in una circuli portione; vel quando ab uno loco simul digredientia ad partes contrarias &oppositas tendunt. XXIII.