Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 61-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT De latitudinibus superiorum Saturni, Iovis, &Martis. PRaeter motum in longitudinem continua series observationum alium in latitudinem palam protulit. Latitudo vero planetae est arcus interceptus inter planum signiferi, &planum orbis eccentrici planetae transiens per signiferi polos; seu est distantia stellae ab ecliptica versus ejus polorum alterutrum. In superioribus Saturno, love, &Marte, apud Ptolemaeum ita sunt dispositae hypotheses latitudinis. Prima latitudo contingit per inclinationem plani deferentis super Zodiaci plano, angulo fixo. In Saturno g. 2. 26. In Iove g. 1. 24. In Marte vero g. 1, 50. erant vero tempore Ptolemaei maximae latitudinis in boream limites Saturni in 2, g. 3. Iovis in E, g. 1. Martis in G, 25 1/2. Secunda latitudo est, &fit per epicycli inclinationem his legibus. Quando centrum epicycli fuerit in nodis AB, tunc linea augium verarum epicycli est in eodem cum deferente plano, epicycli verò planum eclipticae plano unitur; at quando à nodo ἀναβιβάζοντι versus extremum limitem latitudinis progreditur, paulatim deflectit linea augium FG à plano eccentrici, ita ut infima aux epicycli semper eam partem inclinatione petat, in quam vergit semicirculus, quem tenet epicycli centrum; &in semicirculo boreo ADB Perigaeum epicycli F versus boream tendit, &in limite D epicyclus maximam facit latitudinem, &angulus inclinationis maximae plani epicycli super plano deferentis tunc contingit in Saturno FDH, g. 43.