Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 75
Unproofread scanNot analysed yet
inaequalitas vero annua oritur in hac hypothesi ex eo quod Sol vehit orbem planetae, adeo ut varietas phaenomenon appareat pro ratione BA ad BI, &pro ratione accessus, vel recessus lineae BA, ad lineam BI. Contingunt autem maximae inaequalitates quando linea ducta a stella ad Solem tangit circulum Solis. Anomalia verò annua repraesentatur in hac hypothesi, per reditum lineae BA veri motus Solis, ad lineam BI veri motus planetae, eadem prorsus ratione atque in systemate Ptolemaico. Motus enim lineae AB superans motum lineae BI, id est, Solis verus Planetae verum, ex illa superatione oritur angulus BIA: fitque AMO, epicyclus translatus à circumferentia eccentrici ad illius centrum. In forma itaque Tychonica Sol devehens planetas, superans illos velocitate suâ, causa est unica anomaliae annuae. Et hoc diligenter advertendum est, non efficere Solem illam inaequalitatem quia simpliciter defert; sed quia superat; non itaque latio activa illius, sed superatio causa est efficiens anomaliae; id manifestum, nisi enim linea BA velocitate superaret BI, semperque aequalis maneret IBA, nulla unquam appareret anomalia annua, pro ratione BA ad BI, &immutationis anguli IBA. Cum igitur superatio sit causa efficiens anomaliae, &irregularitatis, &simul idem sint anomalia planetae &Solis latio activa quâ defert; erit superatio, quae prior anomaliâ existit, prior etiam latione. Ex superatione igitur illa, luxatio diurna centri A eccentrici planetae accidit; accidens verò relationis motum generare posse impossibile est. Sol igitur superans deferre non potest. Superatio enim est à motuum comparatione, &superante duorum uno. Quod si superatio, ut sic, causa esset motus, cum ipsa à motu sit, unum &idem simul, &eodem respectu causa esset, &effectus, &non minus motus a superatione dependeret, quam superatio a motu, quod est impossibile. effectus enim Vide c. 28, lib. 4 in Monita. causam suam nunquam producit. eadem ergo absurditas in hac hypothesi reperitur, quam supra in Ptolemaica demonstravimus. Addo hoc argumentum. Motus irregularis, &ἀνομαλος apparens planetae, idem est ac motus Solis deferentis planetam. at superatio Solis causa est unica &efficiens anomali &irregularis motus; ergo causa est etiam motus Solis deferentis planetam. quo quid dici potest absurdius? Solem moveri, &deferre planetas, quia ipsos superat? in idem igitur absurdum incidit Tycho ac Ptolemaeus. Retrogradationes vero in hoc schemate sic demonstrantur. terra B est locus videntis, planeta Saturnus, vel Iupiter progreditur secundum &πυχ, vel =,id est, εἰς τὰ ἐπόμενα; Solis vero motus quo vehuntur à per G &an, vel ne per =&m.