Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 76
Unproofread scanNot analysed yet
adeo ut retrahat in praecedentia respectu terrae B lineam veri motus AI peragrans MOZ, &respectu terrae repedare facit planetam. Ratio vero illius est, quia motus diurnus Solis in orbe proprio majorem habet rationem in orbe Saturni, quam Saturni diurnus, &ita in aliis. Sol itaque plus removet in antecedentia, quam stella in consequentia procedit. Apud Ptolemaeum, Regiomontanum, Copernicum, ratio regressionis demonstrata est, nec illam hic transcribere volo. Hypothesim Martis hic quoque subjiciemus cum sola quantitatum proportione, simili viâ ac in superioribus servata. DG totius eccentricitatis quatuor quintae tius quinta pars 3710, tota DH (in media distantia Martis ab Apogaeo Solis, &mediocri à terra distanHic est situs post acronychium verum. Contingit igitur ut superiores Saturnus, Iupiter, &Mars à Sole delati ita ferantur in partes adversas, ut illorum motus naturalis, &proprius vincatur, &evanescat. at ubicumque motus violentus superat naturalem, ibi necesse est mutationem magnam intervenire, &quasi dissolutionem corporis, cujus motus naturalis vincitur ab externo; quis interim admitret motum aliquem naturalem ita cedere, ut ab alio totus abripiatur, in corporibus necessario motis, sine illorum corruptione? Motus in epicyclo Ptolemaico minus enormis est, &a ratione alienus, Sol enim non provehit, &revehit planetas; at conceduntur motus circulorum in circulis, &planetarum in illis; quapropter minus à naturae legibus recedit forma Ptolemaica.