Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 77
Unproofread scanNot analysed yet
nam etsi motus multiplicet, ita tamen concinnat, ut videri possint proprii planetarum, nisi relativi essent. in forma verò Tychonica, duplici motu circa terram feruntur planetae quinque; uno proprio, quia perpetuo, altero violento, &per vices mutato. Dicet Tychonicus aliquis, planetae non moventur motu violento delati a Sole, respectu Solis qui eorum est centrum. Respondeo, planetas, &omnia mobilia dum terminum respiciunt, aliquod immobile jam suppositum oportere, nullumque motum fieri nisi respectu termini, quem mobile appetat. respectu quidem Solis centri sui planetae violento motu ferri non videbuntur &habebunt fixum terminum, verum è terra spectati, vel è Sole cum terra, &fixis comparati duobus videbuntur moveri motibus, quorum alterutrum esse naturalem oportet, alterum accidentarium, externum, &violentum. hae quidem considerationes physicae maximi sunt momenti; attamen lucidior est demonstratio geometrica, qua probamus, ex duorum motuum differentia tertium motum lineam, aut circulum describi non posse. impossibilitas illa manifestè patet, quia ad excessum motus non ponitur tertium mobile, vel linea, aut circulus, per quem mobile illud gradiatur. In hac itaque hypothesi, sicut in Ptolemaica, anomalia illa seu inaequalitas oritur ex differentia revolutionis annuae Solis &annuae superiorum, relatione ad terram facta. quapropter cum illa differentia causa esse non possit tertii motus, nec Soli, nec planetae dari posse dico; quum relatio, qualis est superatio, fieri non possit de natura, &essentia fundamenti sui, ut paternitas in relationibus creatis non est de essentia hominis, fundamenti proximi, aut de ratione facultatis prolificae. Differentia quoque illa non est de ratione differentium. illa enim jam supponit entia absoluta, &independentia, frustra ergo mederi se autumat Tycho huic morbo quo Ptolemaei laborat hypothesis: in caeteris vero Geometrica est Braheana constructio.