Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 78
Unproofread scanNot analysed yet
centrum O epicycli minoris ita intelligatur revolvi, ut semper aequales sint ZMB, OBC, semelque in anno revolvatur centrum epicycli minoris in majore epicyclo, dum hic totum orbem annuum semel etiam perlustrat. Veneris vero epicycli centrum interea bis in anno circumeat epicyclium Aequatoreum secundum literas IEA; sitque semper angulus IOE duplus anguli CBO, &arcus IE duplus arcus CO. Incipiat quoque centri epicycli motus ab I in A per E, "iescumque linea medii motus fuerit in Z vel V, centrum epicycli Veneris sit in I, in mediis vero longitudinibus in A. At motus centri epicycli Mercurii ita fit ut incipiat ab A in I per E, sitque triplus ad motum centri epicyclii secundi in primo, vel hujus in eccentrico; unde consequitur, ter in anno centrum epicycli remotissimum esse à centro B nempe in Z, &duobus signis ante &post perigaeum V. Linea absidum eccentri ZV, summa Z, infima V. Linea medii motus MB, linea veri motus centri epicycli ME, linea absidum mediarum epicycli KH, verarum MYL, anguli aequationum orbis GME, FME, loca stellarum FG, in punctis maximarum digressionum. Quantitates linearum. In Venere BA tota eccentricitas In Mercurio 6822 tota. BO dodrans dextans. OA quadrans sextans.