Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 79
Unproofread scanNot analysed yet
Semidiameter epicycli EG qualium MZ est 100000. Deferuntur hi sicut superiores, annuumque motum Solis sequuntur. Omnes ergo binis feruntur motibus, uno interno naturali, alio externo seu violento: composito itaque feruntur motu, non simplici. Corporibus vero simplicibus competit unicus motus simplex. Male ergo naturalis &violentus distincti realiter in uno subjecto conjunguntur. Hos vero duos motus naturales esse non posse, nec ita agere naturam, probo. Natura unicuique corpori dedit unam positionem in loco, non plures simul, quia unum numero plura loca occupare, (nisi omnipotentia divina tale miraculum edat) nequit, unum enim naturâ, foret plura etiam naturâ; vel distraheretur, &dissolveretur compositum. haec vero repugnant, esse unum, &plura, sub una &eadem ratione. cùm ergo unus locus naturaliter debeatur uni corpori, unus etiam actus debebitur quo locum illum petat. si quis vero duos actus, unum in hanc partem distrahentem, alium in istam concederet, simul eodem tempore naturales, naturaliter etiam duas positiones in loco admitteret. Nam cum motus tendat ad locum, duo motus oppositi tendent in duos terminos oppositos. Admittant igitur Tychonici hos motus diversos in planetis, quos a natura esse non negabunt, &naturam ad impossibile tendere admittent, ad duas simul positiones unius corporis in pluribus locis &eodem tempore, quod est absurdum. natura enim impossibile abhorret, nec voluptatem quaerit ubi non sentitur; nec se ipsam destruit, agitque adversus sua fundamenta. Cum ergo uni corpori unum locum dederit, unum etiam motum dedit. quod si duos naturales, se tamen distrahentes, dedisset, frustra unus illorum esset, cum a termino, quem petit, revelleretur. Dico praeterea, omnes planetas circa Solem ambulantes de illius motu nusquam participare nisi respectu terrae. etenim qui in Sole foret unico illos simplici motu verti videret, ergo ex centro visi, &circa centrum unicum habent motum. &ille qui in Sole existens videret illorum motus simplices, non admitteret in ipsis aliquem secundarium, nunc in has partes nunc in oppositas. Illa verò quae respectivè tantum accidunt, &per relationem ad aliud, accidentaria prorsus sunt, nec essentialia; ergo motus Solis implicatus motui planetae, non est ipsi essentialis; ergo nec in ipso ut pars, quia unum, &idem, non potest esse simul essentiale, &accidentale, unius, &ejusdem subjecti ratione: nec est de natura aut ratione motus absoluti, &realis, motus relativus, &penes visum tantum. Sed motus Solis respectu terrae, &planetae, est relativus tantum per excessum, vel defectum; ergo non est de natura motus absoluti planetae, nec in ipso planeta, neque ex illis fieri potest mixtio naturalis motus, &violenti in corporibus illis naturaliter motis. Addo, motum illum esse unicum in mobili, qui in quovis oculi situ videtur, alios vero ipsi non inesse, qui ex uno loco visi ex alio non videntur. Posito vero oculo sive in terra, sive in Sole, videtur omnium planetarum in suis circulis revolutio.