Latin
CAPVT
Ismael Boulliau, Philolaus 80
Unproofread scanNot analysed yet
At posito oculo in Sole, planetae nunquam videntur regredi, in terra vero videntur regressu affici; ergo motus ille quo ferri cernuntur tam è Sole quam è terra ipsis inest; qui vero in Sole, &terra diversificatur, ipsis non inest, nec ipso moventur. Non minor est igitur absurditas in hoc systemate Tychonico, quantum ad constructionem &motuum multiplicationem, quam in Ptolemaico. Hunc praeterea naevum ingratum gerit luxatio Tychonica, quod per illam Mercurii, Veneris, Solis, Martis, revolutiones intra eadem spatia sese omnes implicent, cum tamen structurae mundanae admirandae magis consentaneum sit unumquemque planetarum habere spatia propria quae decurrat, quàm confundi cum caeteris. certum situm &ordinem in compositis omnes partes servant, nec unius locus alteri pervius fit; singulae vero in propriis sedibus, &intervallis agunt, moventur, &munus officiumque suum exequuntur. Ita bono sapienterque stabilito ordine animalium membra composita sunt, ut caput pedum sedes non optet, nec oculi aurium locum pendulumque situm appetant. Si vero hae partes in toto aliquo motu moverentur, ut oculi in pectus, aures ad genua descenderent, nasus supra caput attolleretur, quid inde quaeso, nisi monstrum dirum in mare deportandum extaret? Frustra igitur in condendo suo systemate transtulit Tycho epicyclum Ptolemaicum à circumferentia eccentrici ad centrum illius; &Ptolemaei suppositio tolerabilior est, qua movetur in epicyclo planeta, quam motus ille deferens orbes planetarum. Nulla etenim vera demonstrativa physica ratio dari potest, quare Sol moveat planetas, quidquid Keplerus, &ejus sectatores philosophati fuerint de fibris planetarum, inertia eorum naturali ad motum, &attractione Solis. Ingenium talia sapiunt in rebus comminiscendis solertissimum; verum relictis Geometriae &optices legibus, ad physicas conjecturas confugere, minus tutum, quinimo periculosissimum est. In utraque porro hac hypothesi Ptolemaica, &Tychonica, impossibilis est motuum demonstratio, quin planetae aliqui, Sol, &Luna, motu simplici moveantur, caeteri quinque motu composito. atqui in paribus paria, in similibus similia inesse debuerant; neque enim quinque errantes Sole vel Luna compositiores sunt; ergo simplici motu, non composito, moveri debent; siquidem Sol, &Luna simplici moventur. Communis utrique illa absurditas quae ex duorum motuum differentia tertium constituit, quae ab illis vitari nequit.