Latin
LIBRI SECVNDI FINIS
Ismael Boulliau, Philolaus 85
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER TERTIVS. Explicantur quaedam Theoremata &Problemata circa phaenomena motuum. THEOREMA I. Si duo corpora circulariter in propriis circulis moveantur, ita ut unum circa videntem circulum integrum describat, aliud partem, &portionem circuli duntaxat, comprehensam angulo ad oculum videntis per duas lineas circulum in quo movetur contingentes, locus videntis totus erit extra circulum illum in quo movetur corpus partem circuli describens circa videntem. DEMONSTRATIO. It videns A, circa quem D corpus describat circulum DEF. aliud vero corpus R, circulariter motum in circulo ROS describat circa oculum A, partem circuli IL, seu OS, comprehensam angulo ad oculum per lineas contingentes AO, AS; dico locum videntis A, esse intra circulum DEF, &extra circulum ROS. Primum patet ex hypothesi, nam corpus D ambit A oculum videntis, &movetur per DEF, ergo A est intra DEF. Oculum vero esse extra circulum ROS, atque secundum, ita demonstratur.