Latin
LIBRI SECVNDI FINIS
Ismael Boulliau, Philolaus 86
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ex hypothesi corpus R, dum in ROS circulo revolvitur, describit circa A partem circuli, nempe SBO, &angulum OAS, comprehensum contingentibus TA, CA; a centro B demittatur in T, punctum contactus, recta BT, quae perpendiculariter cadens efficiat angulum BTA rectum; &quia in omni plano triangulo tres anguli sunt duobus rectis aequales, erunt anguli ad B, &A, aequales angulo ad T recto, &propterea angulus ad T maximus erit triam angulorum, quare latus maximum ipsi opponetur; ergo latus BA maximum est; ergo majus BT seu aequali BH. cum igitur oculus A removeatur a B centro circuli ROS plus quantitate semidiametri BH, nempe totâ longitudine BA, erit A videns totus extra circulum ROS, quod erat demonstrandum.