Latin
THEOREMA
Ismael Boulliau, Philolaus 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA IV. Si circa idem centrum, &in distinctis circulis duo moveantur corpora motu inter se inaequali, atque in horum alterutro sit videns corpus alterum mobile in quibusdam locis progredi, in quibusdam regredi apparebit, modo oculus velocius moveatur si fuerit centro propius; tardius verò, si remotius. DEMONSTRATIO. CIt in figura sequenti centrum A, circa quod moveatur corpus F in Ccirculo FKB, C vero in circulo CNH; sit verò corporis F motus duplus ad motum corporis C, in quo videns supponitur; dico corpus F appariturum modo progredi modò regredi. Ponamus igitur in aliquo temporis puncto cùm corpus mobile in circulo FKB fuerit in puncto F, tunc oculum esse in C, in sphaera exteriore; deinde quo tempore corpus F venerit in K, eo devolutum C ad N. apparebit corpus K progressum fecisse magnitudine anguli NKC. quod appariturum erat in O, si corpus C motum non fuisset; at ex reclinatione lineae visionis a C in N, videtur corpus sub linea NKL. Cum quod fuit probandum. Cum verò corpus F, ex K venerit in I, videns ad P, tunc corpus in I velociùs motum. reclinat lineas visionis ad D, &versus L, &in contrarias partes; tuncque videtur repedare, &repetere locum, quem reliquerat; &motui suo contraniti, unde in oculo repedatio accidit.