Latin
THEOREMA
Ismael Boulliau, Philolaus 88
Unproofread scanNot analysed yet
In punctis etiam B, &S, idem demonstratur ex puncto T. Sit jam videns I, corpus mobile H, &sint in aliquo momento sub eadem linea à centro ducta AHI; moveantur secundum ordinem literarum IOSF, &quo tempore venerit H post completum circulum HGEH in T punctum, appareat in e, quia si I videns motus non sit, remanseritque in I, tunc T ad quod mobile venit videretur sub linea 112. oportuit ergo videntem profectum esse ab I in S, ut mobile in T potuerit videri in e, sub linea ST e, &tunc addit velocitati usque ad contingentem quae ab oculo in circulum Gβ ducitur. at quando à T venerit per G in β, tunc videatur in M, oportet videntem S venisse in L, ut mobile in β positum videatur sub linea LBM, quo in situ videbitur β detrahere velocitati, &quandoquidem velocius movetur mobile, quam videns, contingit ut oculo in L posito, &mobili in G, celerius transeat in β, &tunc retrogrado motu videatur ferri secundum literas SOI, reclinando lineas visionis versus M. ergo si corpus quod unico &c. quod erat demonstrandum.