Latin
THEOREMA V
Ismael Boulliau, Philolaus 91
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA V. Omnis revolutionis aequalitas illiusque principium est à centro circa quod revolvitur, circa caetera puncta est inaequalis. DEMONSTRATIO. CIt circulus CDF, in quo moOveatur corpus aliquod aequali motu: dico omnem illam aequalitatem fieri circa punctum A centrum. quod si fieri possit in aliquo alio puncto, fiat circa B, &aequalibus temporibus describat angulos aequales CBD, EBF; aequales ideo debuit arcus percurrere, &aequales esse oportet arcus CD, EF, quod est impossibile. Cum enim positi sint aequales anguli DBC, EBF, sit verò EAF minor EBF, seu aequali DBC, sitque DAC major DBC, vel EBF, erit DAC multò major EAF, atqui DAC, EAF sunt in centro, ergo ut angulus DAC ad angulum EAF, ita sector ad sectorem, id est, arcus DC ad arcum EF. major est ergo DC, quam EF. at aequalibus temporibus fecit circa B angulos aequales, inaequales vero arcus: ergo inaequaliter motum est in circulo CDF circa punctum B, omnis ergo &c. quod susceperamus probandum. VI. THEOREMA Inaequalitas, quae rem velociori aliquando motu, aliquando tardiori incedentem praebet, dum revolutionem suam peragit, nascitur à distantia videntis à principio aequalitatis, nempe centro; sed illa inaequalitas quae rem modò progredi, modò regredi ostendit, arguit non solum distantiam videntis à principio aequalitatis, sed &videntis motum circa illud centrum. Progressus enim, ®ressus, à reciprocatione motuum apparentium nascuntur, &ex vario positu videntis moti, ad rem visam inaequaliter respectu videntis latam. DEMONSTRATIO. SIt in sequenti schemate A centrum, circà quod moveatur corpus C aequaliter &uno motu, sit locus videntis D, motum sit C in F, angulo CAF; tunc videbitur à puncto D corpus in F, sub angulo CDF, minori angulo CAF, detrahens motui qui ex A videretur. Quando verò venerit in G, videbitur à puncto D sub angulo EDG, majori angulo EAG, addens aequalitati. At si praeter illam inaequalitatem appareat progressum, corpus C, ®ressum facere, oportebit locum videntis D moveri. Itaque dum mobile est in F, addat aequalitati linea visibilis, &promoveat F versus E, ad punctum I.