Latin
THEOREMA V
Ismael Boulliau, Philolaus 92
Unproofread scanNot analysed yet
oportet lineam visionis quae infra NM, post angulum, supra, ante illum reperitur, decussari. Erit itaque linea visionis IFK, &ideo erit oculus in K, adeo ut oporteat oculum motum fuisse à puncto D in punctum K, velociorique motu, quam F à C. Quando verò videns K, velocior mobili F, venerit in P, tunc detrahet, &videbitur F sub linea PFN. adeo ut in uno, &eodem semicirculo CFE, corpus K velocius motum, quam F, addat, &detrahat aequalitati; &progrediens mobile ostendat ex K, regrediens vero ex P. Inaequalitas igitur &c. quod suscepimus probandum. Nota, in hoc theoremate nos supponere majorem esse rationem AB ad BC, quam velocitatis mobilis F, ad velocitatem mobilis B, ut progressus, ®ressus appareant.