Latin
COROLLARIVM
Ismael Boulliau, Philolaus 95
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hypothesi differentia motuum causa est diversitatis visionum; unde haec diversitas posterior est illâ differentiâ motuum: Quod si illa diversitas visionum causa foret tertii motus mobilium, &circulorum in quibus moverentur mobilia, sequeretur haec absurda &impossibilis propositio. Vnum, &idem respectu ejusdem simul causa esset, &effectus, origine prior &posterior: nam differentia motuum, vera &genuina causa est diversitatis visionum. Quae diversitas si alios generet motus, &circulos quibus &per quos moveantur ea mobilia, tunc diversitas quae erat effectus motus mobilium, statuitur causa motus eorumdem. Est in hoc theoremate, posito oculo in D differentia, est angulus ADE causa diversitatis; si illa diversitas generet motum mobilis per circulum AE, erit simul effectus differentiae motuum, &causa motus eorum, nempe per AE, quod omnino est impossibile. Deinde posito oculo in A, si ex superatione FE, unde oritur diversitas, generaretur tertius motus, FE esset unum &idem in eodem, pars, &non pars; quod etiam est impossibile.