Latin
THEOREMA VIII non parvi momenti
Ismael Boulliau, Philolaus 95-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA VIII non parvi momenti. Impossibile est tertium circulum realem generari, in quo fiat motus realis per superationem velocioris supra tardiorem. DEMONSTRATIO. IN figura praecedenti superatio motus unius mobilis supra alius motum Asit FAE, seu arcus FE, posito oculo in A, arcus vero FE non est tertius circulus, sed pars circuli BE. Ergo cum pars in toto esse non possit praeter totius partem, non efficiet cum compartibus aliud totum quam illud in quo est. Quod si oculus fuerit in E, superatio EF, quae causa est diversitatis penes angulum DEA, non generat circulum GA, in quo alterutrum mobilium moveatur, verbi causa C, translatum ex circulo reali CD in imaginarium AG, vel alium, circulo CD implicatum, à loco naturali, in alienas sedes. Similiter existente oculo in D, angulus diversitatis EDA non generat circulum AE, per quem moveatur mobile B.