Latin
LIBER PRIMVS
Ismael Boulliau, Philolaus ix
Unproofread scanNot analysed yet
λέγω δὲ τὸ μὲν ἐν τινι, ὅτι ἐν χρόνῳ, τὸ δὲ μέχρι τοῦ ὅτι πόσοντι μῆκος· ἀεὶ γῦ ἅμα κινεῖ, καὶ κεκίνηκεν, ὥστε ποσόν τι ἔσται ὁ ἐκινήθη, καὶ ἐν πόσῳ. Dico verò hoc quidem in aliquo, quia in tempore. Illud verò usque ad hoc, quia est quanta aliqua longitudo. Semper enim simul movet, &movit, adeo ut quantum aliquid erit quod motum est, &in quanto. Et infra, καὶ εἰ ἡ ἀυτὴ δύναμις τὸ ἀυτὸ ἐν τῷδι τῷ χρόνῳ τὴν τοσήνδε κινει, καὶ τὴν ἡμίσείαν ἐν τῷ ἡμίσει, καὶ ἡ ἡμίσεια ἔσχυς τὸ ἥμισυ κινήσει ἐν τῷ ἴσῳ χρόνῳ το ισον. Et si eadem vis eodem modo in hoc tempore tantam movet, &dimidiam (molem) in dimidio, &dimidiata vis dimidium aequale (dimidiata scilicet vi) in aequali tempore movebit. Quemadmodum igitur magnum intervallum pertransiri nequit tam brevi tempore quàm minus; sic nec amplissima sphaera nisi longiori tempore. Legitimè igitur arguebant veteres, motus est tardior Mercurii, quam Lunae; in ampliori igitur Sphaera revolvitur. Cognoverant Lunam terris proximam esse, eamque velocissimam; Mercurium secundas velocitatis post Lunam partes obtinere; dixerunt itaque, Luna velocissima terrae proxima est, Mercurius secundùm illam est velocissimus omnium, ergo proximè post Lunam à terra recedit. Et pari ratione in reliquis usi sunt; amplitudinem Sphaerae, temporis longitudine, quae ipsi coextenditur, definientes. Sedes ergo Veneris supra Mercurium posuerunt, cujus ἀποκαταστάσεις, seu restitutiones, Mercurialibus tardiores sunt. Solem deinceps, qui annuo cursu revolvitur, quartum à terra collocarunt; Martem quintum, cujus revolutiones bimae sunt. Iovem sextum, qui duodecim annis restituitur. Saturnum tandem, senem illum, in septimam sphaeram, pigrum, &tardum traduxerunt, qui triginta circiter annos curriculum absolvens complet. Hos sequitur octavum coelum stellatum, cujus revolutiones in circellis ad capita Arietis, &Librae appositis, annis 7000 restituuntur, quibus ad idem punctum recurrunt anomalia aequinoctiorum, &λοξώσεως πρόσνευσις. Illud sydereum coelum excipit nonum, quod 49000 annis volvitur. Coronidem mobilibus imponit primum mobile suo ambitu caeteras sphaeras amplectens, easque secum abripiens, cujus revolutiones diurnae sunt; qui quamvis orbium sit maximus ab antiquis ἐκ τοῦ περιπάτου, καὶ τΑλεξανδρείας, Peripateticis, &Ptolemaicis, celerrimam revolutionem facere statuitur: quo loci in suae artis fundamenta impegerunt non solum, sed &hanc postremam rationem ordinis orbium coelestium funditus, penitusque everterunt, prout in sequentibus manifestum fiet; ac praeterea, ipsos, non animadversa disparitate, paralogismos, non legitimas demonstrationes confecisse.