Latin
CAPVT III
Ismael Boulliau, Philolaus x
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT III. Elementorum locus ab Aristotele suppositus confutatur. Vperiori capite Aristotelis suppositionem produximus in terrae, &caeterorum corporum elementarium serie distribuenda, nunc suscipimus hanc evertendam. Et Primo negamus hypothesim illius, Terram esse in medio mundi. quam ob rem nemo succenseat quaeso: siquidem ab illo nuspiam probatum est, terram in centro universi quiescere: quod igitur factum oportuit, minus demonstrato caetera huic fundamento innixa simili casu ruunt. Gravia scilicet ad medium universi tendere, levia à medio ad extrema. motus divisio pariter minus legitima arguitur, &confusa. Secundò dicimus adversus Aristotelem, ejus tela retorquentes, maximam fore in coelo deformitatem, si terra mundi centrum teneat. Alii enim coeli ὁμαλῶς movebuntur, καὶ ἀεὶ ἐπὶ θάτερα ἀλλʼ οὐκ ἐπὶ θάτερα, &semper in alteram partem, non autem in alteram ferentur; alii verò ἀνωμάλως, εἰ δὲ ἀνωμάλως κινηθήσεται δῆλον ὅτι ἐπίτασις ἔσται, καὶ ἀκμὴ, καὶ ἄνεσις τῆς φορᾶς· ἅπατα γὰ ἀνώμαλος φορὰ καὶ ἄνεσιν ἔχει, καὶ ἐπίτασιν, καὶ ἀκμὴν, inaequaliter; si vero inaequaliter movebuntur, manifestum quod intensio erit, &vigor, &remissio lationis. omnis enim inaequalis latio &remissionem habet, &intensionem, &vigorem, ut cap. 6, lib. 2 de coelo fusè disputat, &probat coelos aequaliter moveri, &cap. praecedenti probaverat in eandem semper partem ferri, &tandem hoc cap. 6 concludit fore ut coeli senescerent, &debilitarentur, ἡ γῦ ἄνεσις ἑκάστου γίνεται δὲ ἀδυναμίαν, ἡ δὲ ἀδυναμία παρὰ φύσιν· καὶ γὰ ἐν τοῖς ζώοις ἀδυναμίαι πᾶσαι παρὰ φύσιν εἰσιν· οἷον γῆρας καὶ φθίσις. Vniuscunque enim remissio contingit per impotentiam; impotentia vero contra naturam est. In animalibus enim omnes impotentiae contra naturam sunt, velut senectus, &corruptio. Cùm itaque planetae moveantur circa terram ut centrum universi, &modò tardissimi modò velocissimi appareant, necesse est ut eorum intelligentiae assistentes remittantur, &intendantur; &tandem ut animalia, senescant, &corrumpantur: vel ipsi ita alterentur, quominus possint illae ut prius volvere. Quam absona retrogradatio, &coelorum in partem contrariam latio! Siquidem ipse Aristoteles ultima periodo, cap. 5, lib. 2 de Coelo concludit, βέλτιστον γῆ κινεῖσθαι ἀπλὴν τὴν τὴν κίνησιν, καὶ ἅπαυστον, καὶ ταύτην ἐπὶ τὸ τιμιότερον. Optimum esse moveri simplici motu, indesinenti, eoque in nobiliorem partem.