Latin
CAPVT III
Ismael Boulliau, Philolaus xii
Unproofread scanNot analysed yet
Quare cum sit verissimum, motum caeli esse aequalem, &ad easdem semper partes ferri, non solum quod stellatum dicitur caelum, vel superius priTerra non est in mum mobile, sed etiam stellas errantes motu proprio τῷ νυχθημέρω contra- centro mundi. nitentes, falsissimum erit terram in medio mundi centro haerere. Accedit ratio Geometrica quae clarissimè docet planetarum circulationes terrae minime concentricas esse; quare si planeta à caelo suo deferatur, manifestum est caelum illud fore terrae eccentricum; &infra parebit mundi centrum collimare planetas, terram verò minime; quare à centro mundi divulsam esse terram satis clarum est. Perit igitur ordo Elementorum à mundi centro ad Lunae concavum, ignis imaginarii sedem. Interit etiam divisio illa motus partium integrantium universi, in circularem circa medium, rectum à medio, &ab extremis, &ex iis mixtum. Etenim si terra non sit in universi medio, &omnia gravia ferantur ad terram: frustra, quin etiam falsa est divisio motus naturalis in circularem, rectum, &ex iis mixtum, universi medio pro termino locato. Num solvit Aristoteles dubitandi rationem quam proposuit cap. 14, lib. 2 de caelo? an scilicet gravia ferantur ad terram velut ad centrum proprium, vel quia sit universi centro unita? Alia igitur motus naturalis localis divisio instituenda est, &partes illius petendae à corporibus, quibus universa mundi oeconomia constat, ab initio creationis immutabilis. Deinde à partibus illorum corporum, facta partis cum toto collatione. Corpora illa quae penes suam integritatem materiae, &formae non immutantur, videmus motu circulari praedita, qui fit in loco respectu centri, à quo semper aequaliter distant, &ad locum latione, per circumferentiam circa centrum; alias enim &alias partes peripheriae pertranseunt. Ille verò motus circularis circa centrum, obtinet à termino immobili, nempe centro, eandem distantiam; quare latione circulari nullum novum terminum corpus acquirit respectu centri, à quo semper aequaliter distat: at quae aequaliter à se invicem semper distant, inter se nunquam mutantur; ergo corpus latum circa centrum respectu illius non mutatur. Quae verò ad immutabile non mutantur etiam immutabilia sunt, &novam formam non acquirunt; centrum autem est immobile, &ideo immutabile; quare quae ad centrum non mutabuntur in se non mutabuntur. Cumque illa corpora omnibus suis numeris absolutissima sint, frustra moverentur recto motu ad locum, quò novam formam sibi non necessariam, &superfluam acquirerent. Moventur itaque in loco ut suum esse non amittant, sed firmiter tenaciterque retineant; motusque circularis quo volvuntur, quemadmodum est sibi semper aequalis, &uniformis, ita uniformitatem, &aequalitatem corporum illorum mobilium at immuutabilium nunquam mutat.