Latin
CAPVT III
Ismael Boulliau, Philolaus xi
Unproofread scanNot analysed yet
Conciliet nobis aliquis Peripateticus coelos Aristotelicos inter se, qui forte dicat haec accidentia planetarum oriri ex variis circulis quibus motus ipsorum absolvitur: deinde Aristotelem de primo mobili locutum esse cap. 6 pręd. cujus motum explicuit, nec cum planetariis coelis miscuit, quandoquidem cap. 7 horum motus attrectat. O festivum effugium! debuerat Aristoteles explicare quomodo planetae Retrogradatio, neque intensionem, aut remissionem ullam admitteret, &quomodo iisdem aequalibus motibus non mutatis, tot, &tam variae lationes apparerent: non nesciebat planetas regredi: sed respondeat Peripateticus uniformes esse planetarum motus in circulis, eccentro, &epicyclo, quorum restitutiones aequales sunt, sed modo tardiores, modo velociores, nunc in consequentia nunc in antecedentia ferri κατʼ ἔμφασιν: at quod proverbio vulgatum est, τὸ μὲν ἐπὶ μανδραβέλου magisque; absurda haec responsio secum portat, nedum dubitationem efferat, oppositasve rationes solvat. Sit coeli planetarii, verbi gratia. stellae Martis tota solida capacitas ID terrae in G haerenti concentrica: sit motus hujus caeli physicus, &proprius secundum seriem literarum ABCD. quem motum sequitur centrum Epicycli E in quo moveatur planeta secundum literas AMF. Iccirco cum Aristoteles faciat planetas suorum caelorum partes, ut cap. 7, lib. 2 de caelo profitetur, necesse erit partem motui totius contrario motu ferri. Si enim Martis sphaera movetur ab A in C per B, &simul deferatur per eandem viam Epicyclus, planeta nihilominus è terra G regredi visus est per inferiorem circuli partem MKF. Tunc igitur planeta, pars caeli sui, motu contrario totius motui ambulare videbitur. unde manifesta totius dissolutio, &continui divisio. pars enim seu planeta F videbitur ferri versus D, cum interim ipsum D versus &secundum literas EBC feratur; sed quantum talis hypothesis absurda sit, nullus non videt, ipsiusque Aristotelis verbis contraria est, &conclusionibus cap. 8. ejusdem lib. ubi illos planetas facit suis caelis ὁμοταχεῖς, ab illisque deferri: quae tamen stare non possunt, terrâ in medio immobili collocata.