Latin
1.1 to 1.52
Ivan Polikarp Severitan, Solimaidos libri III 1.1-52
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentum in primum librum Papirii Viterbiensis Narrantur primo pulchre primordia mundi Vnde sibi caelum hausit homo mentemque recepit Magnus ab aeterno Coeli, Terraeque Creator Cuncta movens, solus nullo violabilis aevo, Ecce canendus adest, ut tanto condita Proles Humani Generis, nullo depressa labore Vixerit, exhaustis scelerato pauper et hoste Viribus heu cecidit, divini muneris auceps Sidera celsa petit tandem, quo candida virtus Ingenii celebrare potest, hoc carmine pando. Terrarum, Coelique sator, qui cuncta gubernas, Magnum opus aggredior; faveas mihi: te quoque Clyo, Musa, decus Vatum, liceat mihi suggere fontem Ex Helicone sacrum, et si post sitientia labra Inspiceres, puros perfundas Virgo liquores. Hoc pede non ludam Trojam, olim namque ruentem Crimine Tyndaridis, vel Thebas; ossibus haud hic Implebo Aemathiam Romanis; fonte superbo Sed madidus referam quae sanctum sidus adorant. Quare praebebis nostras quod mulceat aures. Conditor immensus postquam firmaverat Orbem Sidereum, finxit naturae nobilis omnes Aligeros, quorum primus fuit ille superbus Lucifer, ex nihilo dependens ordine pulchro; Mox tamen at cecidit Coelorum cardine ab alto Ambitione ferus, qua nullus sidera cernit Tartareis detenta jugis; tegit alta cacumen Virtutis durum; Stygias hac namque Paludes Effera mens Hominum facile descendit ad imas, Hic ubi lintre Charon rimosa canus, et algens Trajicit externas animas ad littus opacum. Alitibus pictis decorato vertice post hoc Aethereo, complevit latum piscibus aequor, Telluris faciem diverso gramine cingens, Addidit et gravibus tandem genus omne Ferarum Per proprias species distinctum: conditor ingens Quae quom Coelicolum despectans Juppiter axe Vidisset, nunquam peregrinis notus in oris, Omnia quo constant mirantia cuncta creantem Numina prima Deum, firmatum et sidere Coelum, Quod velox lustris omni sine labe peractis Omnia convolvit, quae fixo vana sub axe Maturat, cui cessabit post fama laborum Esse tamen pendens hujus, sed saecula noscet: Hoc fertur dixisse sato, qui summa voluptas Est proprii cordis verbum, sine fine triumphans Mentibus ignotus miseris, nova gloria Mundi, Perpetuo Coelum, Terras, qui sidera torquet Ordine cuncta movens aeterno, immobilis extat Solus, et hic seros semper mansurus in annos, Qui nunquam potuit peregrinis sternier astris;