Latin
1.53 to 1.96
Ivan Polikarp Severitan, Solimaidos libri III 1.53-96
Unproofread scanNot analysed yet
Atque illi, quo ambo exardescunt unica virtus Spiritui Sacro; quos omnes nulla senilis Canities, vel ruga premit, qui fortia vincunt Saecula; nec miror, sunt soli cuncta regentes, Quos stupet, et flexis genibus Gens omnis adorat. Nate, meae vires, dulcis solatia vitae Spiritus, aeterno nunquam spoliande furore, Quo nullum exilium longinquas traxit ad oras Sedibus aethereis nos; nunc mea verba reconde Pectore, Nate, tuo; nostrae praecordia vitae Accipite, o Mundi spes, puri lumina Coeli: Quam varias rerum vires pulchro ordine servant, Nunc nunc nos meminisse juvet, quibus ille superbus Lucifer intumuit, tetrum demersus in antrum: Aëra nunc posui sub magno cardine clari Aetheris, exitium nullius numinis ira Cui datur; en nitidus croceo splendore coruscat, Et Terras Neptunus aquis Saturnia proles Obruit; at majus refero memoranda per aevum; Phoebus quove suos quoties perficere cursus, Atque Diana soror nullo concussa labore Inspicitur, quos aetas non superaverit ulla, Cuncta mihi parent, nihilo qui cuncta creavi. Solus imago Dei vitae coelestis origo Conditus a Nobis, vellem constaret in Orbe Purus Homo, tenerum quem nulla injuria Coeli Infestet, nec saevis morbis pestifer annus Terreat, hunc cupio; tandem sit formula nostrum, Et Deitatis honos: perpulchris grandia verbis Exponat secreta Poli, triplicemque sub una Majestate Deum veneretur, nostra superstes Clara propago Deo ,nullo turpata pudore Sit sibi Conjugii, quo sedes impleat illas Prole sua, felix superi de culmine Mundi, O miserum! quas perdidit imperiosa voluptas, Tartarei Plutonis onus, temeraria virtus Innumeris comitata rogis per saecla cremandi Perpetuo sine fine virens constructor Olympi. Talia sic fatus; stat mox sententia dictis: Tollit humo Juvenem nitido splendore coruscum, Cujus pulchra vigor subito per membra volutans Aestuat, et venis divinus sanguis inundat Victuri cineres genitoris mole moveri Incipiunt, stupidi mirantes tecta Tonantis.