Latin
2.447 to 2.464
Ivan Polikarp Severitan, Solimaidos libri III 2.447-464
Unproofread scanNot analysed yet
Phoebus quove suos quoties perficere cursus Atque Diana soror nullo concussa labore Inspicitur, quos aetas non superaverit ulla. Quo subeunt anni fragiles et curva senecta, Tempore quo fructus producunt omnia passim, Cuncta sibi parent, nihilo qui cuncta creavit. Sors hominum sterilis, superum quae sola retardat Amplexus dulces tanti sine fine Tonantis. Proh dolor, heu pietas, proh crimina tanta virorum! Solus imago Dei es, soli tibi numina cedunt, Gratia sola tibi est, soli solatia praebet Conditor hic rerum, solum tu Numen adora. Fama caduca manet nobis expersque sepulchri Nullus erit nostrum; consumens omnia tempus Nos agitat, solum mortalibus ipsa relicta est Virtus, sola manens delapso tempore vitae, Qua mortale genus longa assuetudine fecit, Quisque locum sanctos heroidas inter haberet.