Latin
3.1 to 3.46
Ivan Polikarp Severitan, Solimaidos libri III 3.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
Argumentum in tertium librum Papirii Viterbiensis. Fluctibus errantes terras casusque virorum Iuppiter hoc reparat gentem miseratus iniquam. Jam mare littoribus patuit, de gurgite vasto Pallida surgit humus collesque exire videntur, Jam Phoebus radios pulsabat vertice ab alto Obruta criminibus, proh, magna cacumina montis Parnasi et liquida coelum post luce serenat Cuncta Deus, vastis quae quondam merserat undis. Aequora sulcantem cymba vocat almus Olympi Juppiter innocuum cultorem numinis alti Ipse Noe, dicens: “Vidisti, quot mala passum Est genus humanum, me spreto, mente maligna? Talia ne facias, tuto sed tramite duces Ecce tuos gressus!” Tanto jactura dolori Omnibus instabat, coeli qui sidera torquent, His quibus est solum semper stans conscia virtus. Ipse Deus Pater, et Natus Genitoris imago Continue degens secum, quibus astat ubique Spiritus ille Sacer, qui sancto flagrat amore Pectora mortalis generis, quod vota reservat Illius, proh, tantum solus originis ordo His extat nec dantur tetra prementia tale Tempora divinum numen, quae servat anhelis Phoebus equis. Idem semper sunt, omnia tandem Perpetuo curant, nulla variante senecta Ipsos. Quo Superum subito fit concio divûm Juppiter hos tristis, qui saevas fulminat iras, Talibus alloquitur dictis: “Mea dulcis imago, Nate, Deus, semper puri lux alma Tonantis; Spiritus, aeterno qui Nos et cingis amore, Ne pigeat vos me nunc blandis auribus omnes Audire et nostrum sensum firmare profundo Ore Deus: nostram mentem timor angit amantem, Heu, mundum miserum scelerato crimine gentis Ut patuit, qui vastis nunc jacet obrutus undis! Sed superest unus tantum, qui semper adorat Nos bene fatidicamque Themim per saecula felix Ille Noe latitans cymba depressus ab undis Vellem prole sua clara reparare nefandum Hoc genus et nollem postremo visere mortem Humani generis, sed quisquis sanus haberi Optaret sanctus coelestia regna videre, Floribus et vario semper florentia cultu, Posset decrevi; longo fructurus et aevo Inspiciens me canos vivax proferat annos”.