Latin
Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.365-1.411
Jacob Balde, Crisis in se ipsum 1.365-411
Unproofread scanNot analysed yet
Olli sedato respondit corde Latinus,
Non minus ille potens Euandria dicere verba.
Frustra obstringillas raude, et sine Apolline, Blance.
An non Camenas tapperque, atque ampliter Oscas
Ruspatus dedit in lucem, Axamenta Cnephosa,
Mangante veterum de fonte anclans hilarodes,
Sitilet ut vulgus: contempla, quanta labose
Gnariget artitus: quae clutriet, atque returdet
Hautmenta, et fallas, quippe et popularia nexens
Faminat, obscuros, qui adrumans expatat orbi
Pacuvios: cossisque catus det alebria musis.
Clivia sunt, fateor, sed matrescentia linguae
Semina Romanae, quum nasceret: illaque taxim
Tempestoque modo urvarunt pulchre Urbem.
His me defraudes, et aventis plissima novisse?
Tunc primum Caperon animum haec in verba resolvit:
Utilis ingeniis libertas, laetaque cursu
Provehit, et faciles laxat, non stringit habenas.
Sunt quidam vili vel natio sorte, vel illa
Damnati: quod nil nisi vincula, flagra, triremes,
Numellasque crepent; Aliis nec legibus artes
Ingenuas tractant. Lictoris filius Harsa
Cuncta ad dimensum Plauti servile reposcet;
Nam sic assuevit dimensus partibus octo.
Mancipia oderunt musae, servosque revinctos,
Et iuga dura boum --asinique capistrum.
Non nisi equum Parnassus habet, quem penna gubernat
Expertem fraeni. Labore est inhibere volantem.
An non dedecorum passim ludibria prostant?
An non se cruciant; animumque, operamque Faliscus
Perdidit, et lacrimas? ---quanta voluptas
Regis in obsequium clittellas ferre rubentes!
Invitum calidam Thalamis suspendere Myrthum!
Infantis Clario vagitum sistere sistro!
Parvis Ascaniis puerilem appendere bullam!
Paupertas peiora iubet, studiumque placendi.
Exanimatus erit Tiphys, vel avarus Iason,
Aut quisquis demum --vexare iubetur
Ridentes oculos Italis humoribus, utque
Praefica venalis nummum explorare triente.
Carminibus paries fusis quacumque palude
Maeret, et admixti coguntur flere colores,
Tunc Helicon clarus, tunc sunt in honore Poetae;
Crastina cerussam mox spongia diluet omnem,
Abstergetque decus. ------
Exanimes ipsi fiunt nova funera, versus;
Et quem planxerunt, tumulo sternuntur eodem.