Latin
Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.412-1.463
Jacob Balde, Crisis in se ipsum 1.412-463
Unproofread scanNot analysed yet
Successit Baleron, nec convenientia semper
Suadentur scribenda: locus, tempusque, modusque
Deficiunt --------
--quaedam siles prudentius: aevo,
Cum fax in cinerem sedit. permissa sequenti
-------omnia dici
Non patitur livor, non formidabile Verum:
Nam quidquid dicas, terrent exempla priorum.
--non sunt blanda omnia tanti.
Armataeque preces, sperataque bractea famae,
Ut pergas versare molam, quam desuper urget
Glatta, molam versare piger, tritaeque papyri
Servandos nigris modios immittere saccis,
Sicut nempe solet defundi ex ore farina
Tutelam in castri, saeclis servanda duobus:
---non festinamus honoris
Qui post fata venit. Sollers et Ianus utrinque
Consumi vano refugit, stultoque labore,
Cautior ambiguo praesens praeferre futuro.
Nimirum chartae felices, atque tabellae,
Quas tineae rodunt, cistae, forulique recludunt!
Scilicet ut lector verso te pollice damnet,
Prostituas fessi scribendo pollicis unguem.
Est aliquid lintrem non omni credere vento:
Sic calamum libris: nulla hic aenigmata texo.
Qui nares habet, olfaciat. non sicut reor, omnes
Vervecum in patria, crassoque sub aere nati.
Multa quidem --dicuntur ----
Assensum praestare piget. -----
-------sic credere cogas
Credam, sed timide. ------
---non est dementia maior
Quam fuere incassum: furit autem quisque arenam
Horridaque adverso proscindens vomere tesqua
Ex tribulis sperat ficus, ex sentibus uvas.
Frigida quid possunt super haec promissa, nucesque
Verborum cassae? fiet, si navis Athenas
Venerit. Expectes hac conditione peracta.
Te fore nummatum! fiet li gemmea grando
Deciderit, riguique pluet torrentibus auri.
Addidit Albinus prisci candoris amicus:
Vitae summa brevis certam nos figere metam
Conspicuamque movet. Longe distantia raro
Tangimus: adversis iaculum impedientibus austris,
Inter -enim -veniunt casus, mortisque sagittae,
Propositumque volans sistit Letalis arundo.
Talibus alternant studiis et amicus, et hostis;
Sum scopus illorum, quorum os, et cor pharetratum est.
Sed tamen Herciscis placeo, dulcique Molardo.
Candidus affirmor, nec non sincerus, aperti
Pectoris, a puero multum qui lactis ovini
Suxerit: aurai pellucens simplicis igni.