Latin · Dactylic hexameter
Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.464-1.507
Jacob Balde, Crisis in se ipsum 1.464-507
Unproofread scanNot analysed yet
Contra Acer: vappa est, et habet sub pectore vulpem.
Non ovis est, at avis, quam Regibus editus ille
Horace ode 1. 1. 1Maecenas Atavistamen haud edat. Oedipe solve
Hunc gryphum, nam tunc conviva mereberis esse.
Maecenas centum cenanti apponet alaudas.
O! at avis! cui nec similem Stymphalus alebat,
Nec vidit Phineus: vix par fuit illa Celaeno.
Hic mihi sincerus, simplex! hic Candidus ater!
Candet parte tenus: partem color occupat ille,
Quem ferrugineum fornax Hecateia fundit.
Esto aliquando foras suspecta eliminet, aut se
Rimosum simulet: quae vult secreta latere,
Non vino poteris, non extorquere culullis,
Sed neque vi magica, neque blanditiisque, minisque:
Non fastiditi si vasta volumina Molvae
Insulsosque iocos, et scripta legenda mineris.
Apricus non est, qui promit inania verba.
Seria custodit sexcentis abdita claustris.
Surrexit Gliscus multo spectatus ab usu:
Turpe, reor, mentem humanam, venalia ut exta,
In patulo prostare foro. Traluceat Ancus,
Ut volet, et nudet costas; prudentia caute
Plus loquitur quandoque silens. superare tacendo
Latratus sapiens, non irritare caninos,
Sed sopire solet. Nolebat semper apertam
Pythagorae senis esse domum bonus incola. Magni
Ostii firma sera est: Digito compesce labella.
Nempe animus consul soli constare sibi vult.
Ast aliud monstrum; quid dicat Aruntius, audi.
Huius dum nuper non cognitus ante, subirem
Conspectum, minuit tenuis praesentia Vatem.
Splendida narranti nullus respondeo famae;
Maiorem fingunt simulacra impressa: minorem
Deterior species mira exspectantibus offert;
Procerum, tristem, tetricum, similem que Severo
Sulpicio, qui non nisi bis ter risit in anno.
Accedit sermonis acor, non semper ad aures
Mellitas factus, lambendaque sesama linguae:
Quid? quod in agresti vultu ferus emicet Afer?
Quid? quod ad incudem, quam principis aptior aulam!
Quid? quod inurbanus quon dam et subrusticus hospes?
Ac nisi libertas hilaris sponte ora relaxet,
Conviva Harpocrates; igitur mirantur, et aiunt,
Hic ille Amphion! hic est Alemannicus Orpheus!