Latin
Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.557-1.605
Jacob Balde, Crisis in se ipsum 1.557-605
Unproofread scanNot analysed yet
Creditur herbarum peregrinis stirpibus uti,
Vulgus ait (vulgus fingit) sunt germina Cafris,
Sunt Afris, sunt mille nuces Regionibus illis,
Quas Batavae visêre rates (sunt poma Draconis
Hesperidum in nemore Aereo) bona Coccola radix
A Brasilis veniens, Romanis nota Togatis,
Qua Solis pascuntur equi, Lunaeque iuvenci;
Exemptusque lapis Capreae, quam Persia nutrit.
Erratis Flocomas, inquit, erratis amici:
Prima Ceres unco terram dimovit aratro,
Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris,
Prima dedit leges. Cereris sunt omnia munus.
O utinam ante decem medius crepuisset aristas!
Fregissetque suam curvato pondere spicam,
Ipse quoque incumbens falci matura metenti;
Tunc maturus erat: tunc nullus hypocrita tristes
Fingebat vultus, vivumque vidensque cadaver.
Conclamatus (abi!) plenus nidore sepulchri.
Iam capulare tremens tantum non proximus umbris.
Diris devoveo Medicum, qui reddidit orbi.
Quos ego! sed motos praestat componere fluctus.
Sta Ponsaldus ait, tu mortem optare Poetae?
Paene tuum infelix nomen! sed prodere parco.
Tu medico diras? cuius vel nomine in ipse
Usque fides ludunt (Geigerii in nomine *)
Tantis laetitiis vir servato capite isto
Incessit, reliquo iam desperante senatu.
Ut video, malles animam servare catellae,
Quam vatis: dignus celebris cui victima fias.
Debebas illum potius sub cespite putrem
Eruere ad superos, et amicis reddere musis.
Sed vivat, valetque precor! vivitque, valetque.
(Omnino: nec amet quemquam, nec ametur ab ullo.)
Omnes hoc una mecum, puto, voce precantur.
(Ut male sit cuncti iurata voce precamur.)
Quae donat Lachesis: concessa relinquite fila
(Imprecor, haec tanquam nevisset aranea, rumpi)
Qui secus optarit, praecordia et ilia rumpat.
Atque his digressis Paperon sic farer infit:
Nescio Aristippo sit sanctior, an Epicuro?
Qui tamen, ut notum, -----
Nec macer est, ut ait. Semperne illudere nobis,
Principibusque viris? ----larvam
Exesumque canem specie mentitur inani
Ingentes humeros, quantos Titius -per
Iugera ---immaniaque insuper ossa
Non nuda obvelat pellis. fallacis Omasi
Prominet Umbo capax, et opaci tympana ventris
Tendit adeps: solo latrant ieiunia vultu;