Latin
Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.606-1.654
Jacob Balde, Crisis in se ipsum 1.606-654
Unproofread scanNot analysed yet
Cetera pars grunnit mutato Elpenore maior.
At non in sensum Mola conspiravit eundem.
Nil vate hoc vidi frugalius. Ingemit escis,
Et dolet accumbens; quadrantem ----
----ulli servire saginae
-----saepius extra
Se rapitur, nostrique fori contagia spernit,
Absorptus maiore gula. Divina videtur
Posse pati. :divina loqui: divina capessit.
Haec sapiunt. Contra Salaphras: rapiatur an extra
Se, nondum constat: sed adhuc sub iudice lis est.
Intra se rapiat quod plurima, nemo negabit.
Nec plures tauros absumpsit Cacus abactos.
Quantus in aggestas patinas! ---
Hinc cacostomachus: sed non de nomine Graio.
Longe aliam de me Grindmissius, atque Gerardus
Idomeneus; equidem pallens edisse videtur,
Ceu glandes: ac li caelestia pabula carpat,
Alteriusque dapes ignotas ruminet orbis,
Pertaesus nostri: Pertaesus scilicet, inquit
Muftius: a nulla dape, quod mireris, abhorret.
Cauta tamen certos, quaedam violare recusant
Ora cibos. Alios terrebit aranea ponti,
Grossus, adeps, atomus, cancer clipeatus, ab Indo
Flumine testudo, Limax. hic omnia glutit;
Carius est illi quod rarius: ostrea, grylli,
Polypus, anguillae, lumbrici, monstra marina
Sed maris Ionii: nam cetera ---
Ranarumque pedes. Non felibus abstineat, si
Hispanos inter versetur. Lutra, feraeque
Amphibiae sapiunt: et forsitan ex crocodilo
Ultima pars caudae (nil est pretiosius illa,
Ut perhibent, sapidas qui gustavere lacertas.)
Et nihilum ex Nilo ----
Laudamus macros, et pinguibus utimur annis.
Salve Euan! -----
Strigosae pecudi porcus praefertur obesus.
Pisa, fabas loquitur: sed Bacchanalia mandit.
Iuxta illum, si vis, bene facta tomacula pone,
Aut pernam, aut volucrem Numidam, Gallumque spadone
Quo longos digitos curvosque sit extensurus,
In quae fercla vide. rapiet, quod molle renidet,
Quod sapit, et nutrit. Lautaque proboscide surdum
Callosumque etiam queat irritare palatum
Heu qualis facies, et quali digna tabella!
Quae tot dissimulat strages, et damna macelli
Devorat interdum frendens, quantum tribus ursis
Sufficeret. paucis sat multa: absumeret ipsos
Triptolemi currus, omnesque Evisichtonis ollas;