Latin · Dactylic hexameter
EPITHALAMION, quod SERENISSIMIS CONIUGIBUS, MAXIMILIANO, BOIARIAE DUCI, ? RHENI, lines 2.2.420-2.2.464
Jacob Balde, Poemata (2) 2.2.420-464
Unproofread scanNot analysed yet
Et meliore caput praecelsus arundine mutat.
Auget HYMEN solemne decus, visoque paratu
Obsequii, iacit ex Horto conchasque marinas,
Sertaque, sed magno tamen haec studio neglecta:
Quae deceant hirtum caput, informemque senectam.
Addidit incultos versus, et non bene natas
E vulgo violas, et vulgares Hyacinthos.
Addidit et cultos versus, hilaresque Smaragdos,
Et quae rorantes lucent electra per herbas.
Nec non sollicitus, quanto molimine NUPTAM
Ipse quoque excipiat venientem; abiturus amicum
Alloquitur Phoebum. namque hoc spes omnis in uno.
Intonsi Iuvenes pariter, pariterque sereni,
Ambo lyras et carmen amant, curasque relaxant,
Et consanguineis collidunt barbita curis.
Latonae suboles, Praeses dignissime Cyrrhae.
Nunc quoniam nostro subituri more Viennam
PRINCIPE cum SPONSO, taedam attollemus in altum:
(Non etenim fas est me absente attollere in altum)
Interea sis alter Hymen: molire beatam
Arte tua pompam. tibi pulchra negotia mando.
Omnia parebunt festivis numina votis.
Sed cave, ne sistrum ferias, credasque licere
Cuncta tibi; molles numeros foedeque procaces,
Et Fescenninos iterum damnamus amores.
Casta volunt Superi. ducenda ASTRAEA per Orbem,
SIDERIS allucente IUBA, ducenda decore est.
Caetera curabis. sic, quae tua respuit olim
(Aspice mercedem) cupiet connubia Daphne.
Sic ait, et plectro digitos imponere iussit,
Et iuraturum proprias contingere vittas.
Contigit, imposuit, iuravit; et omnia fila
Pertentans, fultusque sacro testudinis auro,
Grates laetus agit; discedentemque HYMENAEUM
Prosequitur cantu. canit una cygnus, et alnus
Sibilat, et metrum ramis vocalibus effert.
Decidit in rupes, ramisque assibilat echo.
Ille abit; atque DUCI decus auspiciumque daturus
Lampade sollemni, vadit comitantibus Horis
De meliore nota, placido Titane creatis.
Respiciens tamen usque suum videt eminus Hortum.
At Phoebus, quem iam curae iussique labores
Distringunt, certo reliquos ex nomine Divos
Ad fontes et ad antra citat, silvamque dolosam
Theseos, et viridi maeandros saepe reductos.