Latin · Dactylic hexameter
EPITHALAMION, quod SERENISSIMIS CONIUGIBUS, MAXIMILIANO, BOIARIAE DUCI, ? RHENI, lines 2.2.465-2.2.510
Jacob Balde, Poemata (2) 2.2.465-510
Unproofread scanNot analysed yet
Huc coiere Dei. Spumosas exprimit uvas
Lenaeus, fundit genetrix pulcherrima frugum
Flaventis aestatis opes: baccamque Minerva
Protulit, et grandes Venatrix Delia cervos.
Phoebus ait: vos o quibus huius copia lucis
Exornanda data est, tantum cognoscite munus.
Neu pudeat quemquam famulari talibus. ambo
Nos superant. Hic est Supremo proximus: ILLA,
Filia Supremi. pulchrum certamen Honoris.
HIC adversa potest et tristia ferre secundo
Ac laeto vultu, constans; laeta atque secunda
Adverso et tristi. numquid sublimius itur?
ILLA per Europam celeberrima, Caesare nata:
Sed nihil Europae, praeter decus oris honesti
Sidereasque genas retinet, frontisque pruinam.
HIC gravibus curis innectit mitia iura,
Et rigidos castis substernit legibus enses.
ILLA voluptatem generoso semper Honesto
Posthabuit, veteres exaequatura Sabinas.
HIC positus supra fortunae flebile plumbum,
Calcat plebeias in mentis vertice valles.
ILLA Patris pietate fragrans, cum plurima formae
Debeat, excelsis virtutibus omnia debet.
HIC ea Legatis responsa petentibus edit,
Ut saepe attoniti dicant: Haec hausit ab astris.
ILLA suae sacra GENITRICIS imagine plena
Quod didicit teneris, auget vernantibus annis.
HIC agitans rerum molem magnosque recessus,
Consilium ipse sibi est, gestatque in corde senatum.
ILLA diu prisci volvens exempla pudoris,
Vivit, ut exemplum poni mereatur et ipsa.
HUIUS adorandus GENITOR, quam grande Lycaeum
Exstruxit nobis! ut malim habitare sub illo,
Quam Clario dormire iugo; Pallasque relicta
Phocide, Pieriis merito discedere silvis
Possit, et Argivas nemo miretur Athenas.
ILLIUS mirabor AVOS, dum nostra sonabunt
Litora, dumque alio vultu torquebimus axem.
Si quae dona mihi, numquam numeranda, dederunt
Enumerem; frangamque fides, lituosque tubasque;
Argentique lacus cumulem torrentibus auri.
Obstupuere Dei, et plausum assensumque dedere.
Hanc Bigam, pergit Pharetratus, comite pulchris
Ritibus: hanc reducem vestra cervice levate.
Tu mensas succincta Ceres, thalamumque memento
Sternere: tu Liber missis servire racemis.