Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER III. Iovis, Divumque Concilium., lines 3.3.215-3.3.267
Jacob Balde, Poemata (2) 3.3.215-267
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc habitura tamen constans Germania nomen,
O quibus! o quantis frangetur adultera bellis.
Regna cadent: excelsa ruent: depressa ferentur
Altius. occumbet multis caelum omne: gravabit
Tellurem sanguis, ponto miscebitur aether.
Nempe quot ipse parens Rhenus vomet arma bicornis
Assurgens alte: fraterque binominis Ister,
(Quippe et Danubius nascente vocabitur unda)
Pandere cuncta tibi vereor portenta malorum,
Quae Furiae per castra serent, inopinaque crescent.
Cum glebae steriles incultaque terra iacebit
Certatura Tagum Nilumque bibentibus arvis.
Sub galeis AEtas omnis sudabit, et annos
Ornabit spoliis, et ad improvisa trahetur
Tympana. Subsident emotis oppida portis:
Et quae suspensus vicinae nubibus arces
Haerebant instar scopuli; sua claustra stupebunt
Convelli. Quas non artes Gens illa modosve
Inveniet, quibus expugnet! Salmonea cernes
Non unum, nostrum fulmen currusque sonantis
Qui referat: patiarque libens iaculabile sulphur
Flammato sparget tractu tonitrale metallum.
Tot credas bellare Ioves. circumfluus aer
Diruet incensus subito, laxataque findet
Machina, et evertet nutantis turribus urbes.
Inter quas unam si tu quoque, Nate, videres
Fumantem, et faciem Troiae flammasque ferentem.
O quid agis, Virgo thalamum violare parata,
Fide Seni, qui te dictis castigat amicis.
Sic tibi dilecto vives servata Marito;
Non aliter: nam si pergis contemnere veri
Amplexum Sponsi, peregrinaque basia praefers:
Bellona ultrices attollet pronuba taedas.
De Sene, cui mallem miseran dam fidere Nympham,
Pauca tene. Vix ullus erit, quem sistere possis,
Quem conferre velis. Virtuti immania vota
Iam Iuvenis faciet, ferroque inflectet olivam.
Afra sitis, Rhodopea fames, Alemannica bella
Maiorem pascent. censebitur una voluptas,
Duratas sulcare nives, ex casside frigus
Lambere, et hibernis gelidam sub pellibus Arcton
Aspicere, ut ponto mergi tardata repugnet.
Hic nec ab eventu pendebit strenuus; et cum
Ferrea bis septem consumpserit ordine lustra,
Ipse sibi suus augur erit, plenusque triumphis
Campo decedet. per cuius Nomen et Umbram
Posteritas iurare volet. sed et alter, et alter,
Contendent aequare Ducem. seu Cimber aperta
Regali Tritone ferox prorumpet in arma:
Seu qui falcatis renovabit monstra quadrigis,
Non nisi calcato positurus Caesare ferrum:
Seu qui stante potens sua stagna Aquilone secabit
Victor, et ingentem propellet ab aequore classem.