Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER III. Iovis, Divumque Concilium., lines 3.3.268-3.3.311
Jacob Balde, Poemata (2) 3.3.268-311
Unproofread scanNot analysed yet
Ille valebit equis remisque, et stragibus Orbis
Collapsi utetur: docilis larvasque minasque
Spargere, et ignavam promissis tundere plebem:
Virginis auspicium calvae studiosus utraque
Observare manu, vultu ridere doloso;
Dum propior patriae, aeque admotus ad ubera Regni.
Armatis precibus Germanum emulgeat aurum.
Finio. quae Fato volvente sequentur, ab istis
Qualia nunc tecum soror admolitur in Hebro,
Crede mihi, tantum distabunt proelia bellis:
Quantum Sarmatico secedit Musculus urso,
Et superat minimam Balaena Britannica Ranam.
(Mars ingenti diduxit labra cachinno:
Malles plorantem, tantus fuit horror in illo)
Quo sensu aspicies, Fili, tot funera passim
Sparsa iacere solo? quantum bibet alta cruoris
Fraxinus? affixas quot non tua lancea calvas
In nubes porrecta geret? refer ergo quietam
In melius mentem, et placide nostrum accipe ludum:
Dum narrata tibi decerpat proelia tempus:
Interea dabimus belli praesaga futuri
Hos, simulacra, Neoptolemos: non apta ferendis
Corpora vulneribus, tamen antra Lacusque loquentur
Quid factura hominum scelerata nocentius aula,
Munitumque Nefas residens in turribus altis.
Tristia Sphinx? inventa parat. quae Musculus armis;
Haec et homo bellator aget, peioraque magni
Larvata facie statuent exempla tyranni.
Nil sine consilio est. Ranarum in tergore fata
Portantur, cladisque ingens aenigma recumbit.
VI. De genibus Mars, sed enim mox surgere iussus
Grates laetus agit; placataque fulmina Patris
Lambit, et assiduum Brontem promittit in Aetna,
Immiscetque preces: si non aversa tibi mens;
Huc quoque conveniant nostrae, tua cura, sorores.
Annuit: et Maia genitus mox fertur in Idam.
Cyprumque, Cnidiasque arces, et Maenala Luco
Aemula Taygeti, vicinaque fana Cybelli.
Quaeque gemelliparo nova claruit Insula partu.
Accitique omnes Divi. Latonia Cervis
Invehitur, serpente Ceres, Tritonia curru
Quadriiugo: Bromius geminis cum lyncibus intrat;
Cum Phrygibus Superum Mater Turrita iubatis.
Candentis Erycina regit sublimis olores.