Latin
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., SYNOPSIS LIBRI PRIMI.
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.2.17
Unproofread scanNot analysed yet
IX. Troxartes senex. Pater Psicharpagis, pugnando Occumbit. Borborocoetes, alter Tydeus utitur belli successibus, et saevit. Dixit quidam: senilis ira, aristae ad instar rumpitur. In bello clemens est, qui nullum bis occidit. X. Ranae magna Murium caede facta, per aciem divisam ad ipsum Mausolum penetrant. Limnocharis captiva vinculis eripitur. funera. Nec ridenti Mari fidendum; nec irato Marti diffidendum esse; Quidam monuit. XI. Seutlaei Batrachi strenui bellatoris caedes. Mausolo ultima desperatione saevienti dehiscit tellus. interitus Duce Myocephalorum dignissimus. Quid titulos iactas, ferrumque nocentius auro victor ovans? sorbet tamen omnia denique fossa. XII. Ranarum in exercitu fremitus exsultans. Io triumphe! Nullum lucrum luculentius Victoria. pressis tamen manibus tenendae: nam ut fortuna lubrica est.