Latin
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., SYNOPSIS LIBRI PRIMI., lines 3.5.2.18-3.5.2.21
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.2.18-21
Unproofread scanNot analysed yet
SYNOPSIS LIBRI QUINTI.
I. BAtrachorum triumphus ante victoriam, otium vituperabile, damnosa securitas.
Victori timere quid potest? quod non timet.
In bellicis nihil tuto contemnitur.
QUIS HOC PUTASSET, aut vox est inertium, aut nimis felicium.
Securitas victoris, victoriae est occasio.
II. Artemisiae oratio Polemica. ca Musculi animantur et instaurant vires, numquam magis metuendi.
Est aliquid, armata mulier, et loquens.
Etiam spei sit caussa, desperatio.
Fortitudo, quae deinde in nervum erumpit, ferrea est.
III. Ranae socordes inopinis armis obruuntur. Hydrocharis innocens cum nocentibus perit. Borborocoetes, Pelusius, Calaminthius fortissimi milites sternuntur. Rex Physignathus hasta confoditur.
Omnia in bello valent, praeterquam una excusatio.
Virtutis est, victoriam consequi; ea frui, felicitatis.
Didicit Achilles et Dea natos mori.
IV. Mures crudeliter victoriam exercent, deleturi ipsum nomen Batrachorum, nisi Natura omnium parens, maiore quam tribunicia potestate usa, diris votis ac propositis intercederet.
In tristibus mage serves quam in laetis modum.
Fulmen est, ubi cum potestate habitat iracundia.
Felicitatem frena, facilius reges.