Latin
POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, FRAGMENTUM FUNEBRIS ELOGII, impensi piis Manibus Illustrissimi atque
Jacob Balde, Poemata (2) 4.8.1
Unproofread scanNot analysed yet
TYPOGRAPHUS LECTORI. Ne sequentes paginae vacarent, visum est hoc loco adiungere fragmentum Elogii funebris, quod recentissime in manus meas venit, illi ipsi ab Auctore parati, cui OSCAM POESIN inscripserat: uti et Carmen, quod idem anno Iubilaeo postremo, Consiliario Regio deproperaverat, praefigendum editioni quartae TEMPLI HONORIS, Coloniensibus formis perquam nitide descripti. Spes est, Lector benevole, utrumque tibi Poemation non displiciturum; aut certe probaturum te studium meum, Baldeana omnia tam sedulo undequaque colligentis. Si conatibus meis benignior Fortuna aspiret, plura eius generis industriae nostrae propediem imputabis.