Latin · Dactylic hexameter
POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, FRAGMENTUM FUNEBRIS ELOGII, impensi piis Manibus Illustrissimi atque, lines 4.8.2.1-4.8.2.46
Jacob Balde, Poemata (2) 4.8.2.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
DUlce decus, MEMMI: verus mihi nuntius ergo
Venerat extinctum, fatoque extrema secutum!
Qui, licet immeritum, quamvis regione remotum,
Et numquam visum me sic complexus amabas,
Ut pia libares aegro Soteria vati.
Nec frustra. excusso surrexi denique morbo.
Nunc tamen ipse iaces: nobisque trahentibus auras,
Magnam animam efflasti. Sineret modo Parca, redemptum
Morte mea cuperem. Quem non devinxerat ille
Candor, et augustae laudata Modestia frontis!
Ille lepor, Gravitasque decens, Probitasque severa,
Et numquam fucata fides: florensque venustas
Eloquii! Quas missus eras Orator in oras,
Implevisti fama. toto venerabilis ibas
Virtutum comitante choro. Prudentia felix
Miscuit arguto mitem serpente columbam,
Mercuriale decus. Capiti DEUS addidit alas.
Tu quasi Rex inter Legatos, non quasi tantum
Regius. exhibuit talem Sapientia vultum;
Tales Suada modos. Promenti verba, fluebant
Romano Patrioque favi Cicerone madentes.
Gallica facundis Stilla bant lilia labris.
Lilia: de quibus est oleum mirabile Pacis
Expressum: qualique situs merearis inungi.
Ungite Thespiades. labor hic vos poscit: eumque
Ultro suscipitis Superat liquor iste Sabaeae
Messis odoriferas segetes, et balsama Cypri.
Hoc oleo, quoniam Pacem morientibus omnes
Optamus, decet inprimis Herois AVAXI
Imbutum, penitusque fragrans spirare cadaver.
Spargite et ardentem casiam, ramosque cupressi.
Castalii fontis laticem, et tus addite primum.
Deinde super tumulum, Functumque precantia verba
Dicite, suspensis sertis; luctumque levate.
Gallorum sublime iubar, generisque vetusti
Gloria, et o Musis quondam dilecta voluptas,
Ultra non fuerat te digna Lutetia vivo.
In qua livorem, vanis infecta susurris
Purpura ducebat, proprium tractura ruborem.
Te caret urbs: non tu, meliori sede receptus,
Urbe cares. Te Borbonio subnixa Senatu
Aula caret. Tibi Caelicolum de Cardine summo
Panditur interea domus omnipatentis Olympi.
Illic astrigeros Animam collectus in orbis,
Hunc orbem, longaque diem sub nocte iacentem
Despicis, et totum veris te Solibus imples.