Latin · Dactylic hexameter
POESIS OSCA SIVE DRAMA GEORGICUM, IN QUO Belli mala, Pacis bona Ex occasione, FRAGMENTUM FUNEBRIS ELOGII, impensi piis Manibus Illustrissimi atque, lines 4.8.2.47-4.8.2.78
Jacob Balde, Poemata (2) 4.8.2.47-78
Unproofread scanNot analysed yet
Iamque adeo nolis mutare aeterna caducis.
Nam foret haec caeci, non permutatio Glauci.
Nunc veris opibus dives; Praefectus et aeri,
Nunc vere torquatus Eques, mucrone corusco
Aureus et fulgens, magnoque Orionis ense
Accinctus, rides nostri ludibria mundi.
Bellorumque super frameas, atque arma cruenti
Martis, et ancipites motus, aulaeque procellas,
Et refluos aestus, tempestatesque sonoras,
Quotquot in Euripo movit Concordia discors
Westphaliae: supra invidiam, casusque vicesque,
Sceptraque et aetates, procerumque immania vota
Altior, Europam partes metiris in omnis.
Iamque vides, quas et quoties peragraveris urbes;
Quae freta, quas terras. Hic laevum Cimbrica Tethys
Alterno fluctu quassat latus. Hic vada Balthis
Explicat, et classem, Suecosque ad vela paratos.
Illic Sarmatiae fines, saltusque videntur
Pannoniae, et campi frugum vinique feraces.
Proxima sunt Thracum, subiectaque regna Tiarae:
Et Chalcedonias despectans Bosporus arcis.
Hinc Melita, et Rhodos, et reliqui lustrantur Achivi.
Spectas Italiam, madefactaque sanguine fratris
Moenia, et ex auro curvantem cornua Thybrim.
Hic Ganges, hic unda Tagi lucentis, Iberque.
Hic manat bicolor Rhenus: te Sequana lambit.
Sed iam vix guttae tibi flumina tanta videntur
Oceanum ingresso, qui fundum et litora nescit.
Sistite Thespiades. Cari quod Troius olim
AEneas viso Pallantis funere dixit,
Inclamo: Salve aeternum mihi Maxume MEMMI,
AEternumque vale.