Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XII., lines 2.12.94-2.12.142
Jacob Balde, Poemata (3) 2.12.94-142
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta seges rerum? totam tamen unica messem
Tot spectabilium collectam pupula claudit.
Ianitor Auditus quoties modulamina pulsant.
Dulces aure sonos portis admittit apertis.
Sed nihil ac Mens est aeque mirabile, Vestae
Detrectat soror haec aut Terrae filia dici.
Ex summo regale genus deducit Olympo,
Portio caelestis, divinae particula aurae.
Immensi sine fine capax, impervia Leto.
Languida membra iacent stratis; tamen illa vagatur.
In somnis, Montes, saltus, mare, flumina, silvas,
Lustra petit, tortaque volat pernicius hastâ.
Dumque volat, venti et caeli secura quiescit.
Totum agitat corpus, tota est in corpore toto
Atque suos instar Citharoedi temperat artus.
Hos immota movet. praesentem agnoveris esse
Quomodo sit, nescis. cupies numerare, sed una est.
Observas unam? triplici se munere prodit.
Unde autem hoc monstrum, quaerit doctissimus Afer.
Imperat, et nutum sequitur manus, accelerat pes;
Vix ut ab imperio facti properatio distet.
Ipsa sibi mandat, sua nec mandata capessit.
Unde istud monstrum, et Sceptri vis grata rebellis?
Scilicet exsilium caussa est certaminis huius.
Dum petit exsolvi, patriosque inquirit in axes;
Luctantis retinent captivam vincula Carnis.
Hinc consanguineus dolor, et pudor, iraque. Miles.
Sola facit geminas acies sibi, sola minatur
Exceptura minas, suaque est Pharsalia: Caesar
Pompeiusque suus. contorquet pila retorquens,
Hostis amica simul. dubitando vulnere victrix
Vincitur: et secum pugnat, secumque triumphat.
Spiritus est, in quem nil horrida iuris habet mors;
Materiae crassa quia non educitur alvo,
Perpetuis vicibus putres variante figuras:
Corrumpi, vertique nequit virtute Dei stans.
Utque olim ruptâ Gedeonis flamma lagenâ
Clarius elucens Madianica castra fugavit:
Sic Animus, fracto mortali carcere, purus
Emicat, et supra nubes ac sidera fertur,
More globi, ridetque suae ludibria testae.
Ut posita larva, se, siparioque remoto,
Comicus ostendit Ludis popularibus Actor.
Et tu semifero Chironi aequande Cipere,
Talis Paeonia tantusque Magister in arte,
Esse Animam credis tantummodo sanguine mistam
Temperiem humorum, ventorum more meantem
In venis: fato solvendam rursus in auras
Communeis: unde et ventis sua constet origo?