Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XII., lines 2.12.143-2.12.157
Jacob Balde, Poemata (3) 2.12.143-157
Unproofread scanNot analysed yet
Haec illum, qui consilio non futilis auctor
Omnibus ambitur votis? qui cernit acutum
In morbis, quantum non lynx, praepesque Tonantis
Lictor, anhelantem cervum speculatus ab aethra
Tiresias idem caecus, sed dispare forma,
Numinis ad radios et clarum noctua Solem.
Huic mediam clava sit fas pertundere venam.
Indignum certe vitaque animaque stolonem,
Claudite Orestaea vesanum compede cives.
Nam quae alia est, si non haec est manifesta phrenesis?
Hoc etiam vere demens, quod amabilis error
Nutriat, et sese dementem nesciat esse.
Quae nota Stultorum propria est, ex traduce ducta
Regis, apud Montem Tmolum: quo iudice Lydus
Accepit merito longas, licet inscius, aures.