Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XIII., lines 2.13.1-2.13.45
Jacob Balde, Poemata (3) 2.13.1-45
Unproofread scanNot analysed yet
Occubuit non perspecto Lavinia morbo.
Sed quibus emplastris lethalis plaga tegetur?
Dic aliquem saltem dictu, Cardane, colorem
Subtilis; nisi cum serosum Elpenora mulces.
Nulla fere caussa est non propugnarier apta?
Dic igitur. Paulli coniux praecepta Mathonis
Neglexit temere. quid enim Matho noster omisit
Clinicus excellens, multoque Empiricus usu.
Trade palimpsestum. videam commissa fideli
Membranae, sontem pulsura piacula morbum.
Angelicus pulvis cum pulvere praecipitato
Sumatur. misce guttas ardentis aquae sex.
Addatur lento stillans calchantus ab igne:
Camphora ad haec, morusque rubens, et aquatica Lotos.
Seminaque urticae, et malvis colophonia mista:
Agnus item castus, vinoque Chamoedrios albo
Incoctum germen: tum mala Cydonia tincta:
Pulmonesque levans tabescenteis tamariscus.
Inice nitrati globulos salis adice mentham,
Et cum mandragora siliquastrum, paeoniaeque
Radicem, ac nymghaea marina, opiumque soporans,
Hyssopumque, aloeque, et coniferam terebinthum,
Laetitiaeque crocum per mollia fila fluentis.
Cumque ebuli baccis colocasia, cumque caprina
Barba tres Veneris dilutos rore capillos.
Sic me Phoebus amet. Lecta amplectorque proboque,
Lecta probas, Cardane? et ego disiuncta, sed unum
Digesta in fascem collectaque sumere nolim.
Praeterea non morbus erat, quem tollere possent,
An vero quivis a quavis pellitur herba?
Quod tentasse tuum popularem publica fama est.
Aegris e sacco schedulas sortemque notatam,
Pharmacaque Andabatae manibus promiscua dantem.
O ludum! quid enim Fortunae mobilis urnam
Damnamus: caecis si Manibus, ac Libitinae
Est eadem, tantoque magis damnosa potestas?
Ergo salus, Medici caligis inclusa? putassem
Ingenio potius Galeni scita recondi.
Refert: Quis, quoties, quando, quibus. Abrotonum aegro
Non audet nisi qui didicit, dare, Horatius olim
Sancta mente monet. si nil prudentius ultra
Exigis, infamas caussae momenta tuae; nec
Absolvis Patrone reum. sed cedere, turpe est,
Desperare nefas. Matho, da centum: meliorque
Quintilianus ero. didici, quod noxa docere est.