Latin
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XVI., lines 2.16.138-2.16.176
Jacob Balde, Poemata (3) 2.16.138-176
Unproofread scanNot analysed yet
Auri flos liquidi pectus penetrabit, et ictis
Restituet placidum venis, membrisque vigorem.
Certior allata est nunquam sententia Delphis.
Scilicet, exterior qualeis signabat imago,
Esse putabantur: sed personatus in illis
Phoebus erat. Phoebus vireis suggessit et herbas.
Quid? quod in informeis Deus hic transiverit artus,
Lullius, ac nullo inferior Fallopius, ambo
Famosi fuerant Thersites, ambo strabones.
Iidem laudati prae pulcris atque politis
Mauro dente cutem, Veneto quoque smegmate lotis.
Verus amor, summis caros reddebat et imis;
Dignus honor summos, magnumque in nomen eunteis
Publica vox patriae patres audita vocavit:
Regibus, ut populo gratos. quibus haesit uterque
Dulcis amicitiae vinclo propiore ligatus:
Quid moror ista? Iovis fuit unus nomine dignus:
Iupiter Antigono vox nata Menecratis illa est,
Spernentis tumidum generosa mente tyrannum:
Iuppiter Antigono, scribebat epistola docti
Pauperis, et sceptro se praeponentis eburno.
O igitur quisquis Medicorum admissus in album,
Hippocratem de fonte bibis: laetare, rotundos
Si tibi cincinnos Nisi, Paridisque decorem,
Et leneis oculos sapiens Natura negarit.
Tanto maior eris, quanto deformior ore.
Chironis famam factis propioribus aequas.
Thessaliae Centaurus erat. trux, semifer, ingens,
Silvestri vultu, qualem Pindum inter et Othryn
Lucus habet mento muscus pro crine pependit.
Quaque viro commissus equus sub pube biformi;
A valido cornu sonuit via quadrupedantis.
Hic tamen Aeaciden herbarum instruxerat usu.
Audis? Aeaciden! hic nomine Centaurea
Dicta suo reperit. solertem adverte magistrum!
Qualiacumque forent curandis apta, prius quam
Admosset plagis, radicibus eruta vivis
E terra, cauda purgare solebat equina;
Nempe sua. satis est. risum teneatis amici.