Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA XVII., lines 2.17.1-2.17.43
Jacob Balde, Poemata (3) 2.17.1-43
Unproofread scanNot analysed yet
Femineas cathedras, praeceptoresque stolatos
Mirentur laudentque alii. sed non ego. plena
Invidiae atque odii res est Cornelia, magnum
Doctae nomen habens, et honorem nominis huius,
Quam sanctum, cura servans maiore, pudorem.
Laudo tuam Isotam celebris Verona, tuamque
Laudo Veronam cantata Genebria. sed cur
Committit Medicos Proculeia, et disputat? atque hunc
Cum fastu absolvit, cum rhoncho corripit illum!
Galla quidem gravior: miranda hypnotica semper
Nescio quae, et madido Narcotica versat in ore.
Quin melle imbutam claudentia vitra salivam,
Et ceromaticas gaudet depromere thecas:
Psilothrumque suum facit ac sua magmata tanti;
Quanti non merces Arabum Indorumque Tinellus
Aestimat, et quidquid Rex composuit Mithridates.
Quin et rancidulum obloquitur, nec nulla videri
Graecula vult. aliquot culices occidit Achivos:
Quorum aspersa cruore potest lallare, quod Hellas.
Idque etiam stricta facie, et praesente marito.
Hinc lites, thalamique minor reverentia pacti.
Nam quae docta velit mulier submittere fasces?
Si quando ipsa minus belle valet atque recumbit:
Non communis eam vexat sed Ionica tussis.
Sic tremulo supplantat Ionica verba palato.
Haec dialectus enim placet, et non Attica. nunquam
Vulgari, aut raro, contenta est femina more.
Quanquam Sulpiciam tulerim minus, ista superbit:
Ista Dioscoridem, iurans tacto ubere totum
Legit: et accumbens ad singula fercula carptim
Salernitanae recitat praecepta scholae; nec
Ante cibum somnumque capit, quam ruminet unum,
Pendet ab his, propriasque facit pendere sorores,
Vicinasque nurus, et amicis sobria laudat
Prandia. tam sicca est, vel amans Nereidos undae:
Nil minus: in calices curvatur, ut amphisbaena
In fluvium. nupsit Baccho, vultusque rubore
Testatur, quantas fundo vacuaverit urnas,
Potitat assiduo, datque oscula cara lagenae.
Aut bibit, aut loquitur, sputumque volubile miscet.
Quondam etiam torto facit enthymemata nodo.
Vah! huic conveniens quis epistomium dabit ori
Harpocrates? fluit, ac pertusum est undique labrum.