Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA VI., lines 2.6.1-2.6.44
Jacob Balde, Poemata (3) 2.6.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Est aliquid, quod non damno, sed inutlie solum
Credo praesidium. Glyptus sermone Pelasgo
Utitur, assiduus recitator, et omnia verbis
Oblinit Hippocratis, saepe et resonantis Homeri.
His fretus circum pulvinar debilis Acci
Ambulat, et tumidas buccis elatrat Athenas.
Atqui non ructus peregrinae aut murmura linguae
Sorbere, aut Smyrnae quas fudit caeculus offas;
Sed fieri sanus pacta mercede volebat.
Ille male affectus nil tintinabula curat
Dorica, et inflatos Argivis vocibus utres,
Tange rumens ulcus, letalemque exprime tabum:
Et mihi maior eris Senensi Savonarola.
Nonne vides sudare Lares, lacrymare Penates?
Et Gnati et Genitrix, et caelebs filia plorant.
Tu Graiam insipiens occentas Iphigeniam:
Aut aliqua ex cerebro iacularis rheumata Coo.
Redde suum potius patriae, bone Graecule, civem:
Redde patrem Natis, thalamo uxorique maritum.
Istud enim coniux, istud Respublica poscit.
Quo tua garrulitas? Ciceroni verba relinque,
Altaque facundâ manantia Rostra salivâ.
In plano te stare velim, ac pugnare minaceis
In morbos. tuus, o Glypte, est Catilina catarrhus,
Fallax et tectus nebulo. Caput ille Latinum
Obsidet ac fauces. tuus est Antonius hostis
Infestans frictu renes et Calculus urens:
Atro damnandus, quamvis sit candidus ipse.
Si sapis ac sentis; tua, Marce, est Fulvia Febris,
Fulvia pleuritis; non linguam sed latus omne et
Corpus acu pungens. heic te non ore, sed arte
Magnum Oratorem, Ciceronis simia magni
Glypte proba. pelle urbe, foro, totoque Senatu
Corporis infandas, nocitura catharmata, pestes.
Occulta peius quid seditione Catarrhi?
Proditor hic quot iam Summano tradidit arceis?
Ergo intestino ne sis clementior hosti.
Merge, vel exsicca. Chirurgi stringe securim.
Lictoresque tui procedant pharmacopolae.
Hecticus insignem Medicum, non Rhetora quaerit.
Illum ego laudabo, qui me in squalore iacentem
Eriget, obstipus licet ac taciturnus, et alter
Sigalion: seu qui freno compescuit ora,
In bove formidans animam mordere parentis.