Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA VI., lines 2.6.45-2.6.89
Jacob Balde, Poemata (3) 2.6.45-89
Unproofread scanNot analysed yet
Krembsius occurrens aliquis mihi vellicat aurem.
Perquam rarus erat sermo, neque lacteus illi,
Quin potius grate morosus, et intervalla
Distinguens languente ioco: sic, ut tamen idem
Odisset siccum. promptus, quotiesque vocasses
Aeger in auxilium; veniebat non sine rugis
Mollibus, interdumque renidens, ut pluvius Sol.
Pulsu explorato, pauca interfatus obibat
Huc illuc conclave: ac, post quam, quid faciendum,
Et tussim et barbam fluitantem consuluisset:
Poscebat philyram, calamos, atrumque liquorem;
Fundebatque chaos. Solito mox laetior, imis
Extractum fibris morbum, quicunque latebat,
Trans caligantem proiecit in aequora Thulen.
Ergo uter est praestabilior? Gaurus minus aptis
Moribus ac mutus, sed felix? an male notus
Funeribus solis, at multi Chaerilus oris.
Voluit enim eloquium rapido torrentius Oeno.
Idem mergit humo sepelitque frequentius Oeno.
In Ius nuper eum statuebat Sulla vocare.
Balneolo inclusus, tum ferro sectus et ustus
Iam liquefactam animam pene exsudabat in undas.
Iussus ad haec, quamvis offerret dona, sitire
Mensibus aestivis, quantum non dipsade laesus.
Atque hoc inter aquas. miseranda prooemia mortis:
Vix Agamemnonio generi, vix nota Mycenis.
Auditus dixisse fuit Mesalla facetus.
Quam sequor ac teneo, non secta licentior ulla est
Utiliorque mea. nam quo discrimine scindunt
Se Patiens et Agens, Medicus se scindit et aeger.
Conventum pridem ex aequo est: patiatur ut alter.
Alter agat. Quaenam ergo tibi dicenda videtur
Conditio tolerabilior, vel iniquior harum?
Crede mihi experto, Fanni: tu quomodocunque
Si quem interficeres; mucronem stringeret ultor,
Et caderes. nobis licet hoc impune sub umbra.
Insuper et merces, nonnunquam et praemia dantur.
Punit, ais, delicta satis rumorque pudorque,
Eque cadaveribus putridis infamia nascens.
Mi Fanni: nullum metuas a funere probrum.
Ede, quis ille diem mihi, cuius nomine dicet?
Ad quem praetorem, quove a lictore citabor?
Res mea confecta est. Morbo, non arte peritur,
Ars non peccavit: sed Adamus et Eva, neposque
Posthumus, et quotquot nuper tumulavimus unà.