Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA VII., lines 2.7.1-2.7.44
Jacob Balde, Poemata (3) 2.7.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
Quid censes Virro? laudemne meretur Iollas
Cimber, erysipilas suetus depellere gypso?
Laudetur potius Centronius Acronianus.
Non crebro, non iste diu, nec avarius aegros
Torserat. auditum mox amandaverat illuc,
Quo saturi mittuntur: ubi cava sella Patrocli.
Si iuvisset eum sic. nubibus exoneratis:
Censuit indemnem nil porro. salva fuit res.
Sin minus: excusans, quod nostrum est, fecimus; I nunc
I sane iam nunc. aliam quercum excute, dixit.
Donandam neque enim glandem fert nostra, nisi unam.
Hic saltem ingenuus: nec fallere quaerit; ut aera
Emungat. notum est, lento cur Albius aegram
Visat ad Hispullam passu, propiorque coacto.
Ut pretium augescat venienti. linquere servos
Uxoremque domi atque incepta negotia, sumptus
Reddit maiores. duplicatque salaria longum
In tenebris iter, aut nimio fervore diei?
En, vix venit; et auruncum bis terve remulcens
Involitante manu, partes detorquet in omneis.
Continuo circum cistas vaga lumina ferre,
Clavibus aspectis, lucrique capessere flatum.
Ac nisi flava Tagi stillet praesentis arena:
Clepsydra nulla placet. fugienteis imputat horas:
Consumique mora queritur sibi tempus inane.
Hispulla! hoc audis, et nondum panditur arca?
O miseram! tua, si nescis, carissima pleno
In vidulo est anima et turgentis folle crumenae.
Accipe consilium, atque ipsam te crede Thaliam
Cumanam ex centum portis audire loquentem.
Vel da, vel migra: quoniam lytrum Albius urget,
Raraque non visis vendit praesagia nummis.
Unde haec deducat, quaeris? Babylonia dictat
Uranie. solet is retrorsum in Fata, diemque
Natalem infantis, stellasque inquirere primas:
Quae cinxere caput vix hanc in lucis amicae
Usuram ex utero, Iunone favente, profusum.
Omnia circumaget rapido tibi sidera motu.
Virgo Diana, Venus meretrix, Gradivus et Arcas,
Fur milesque ferunt momenta; suoque gravare
Dicuntur partus aspectu, aut reddere laetos.
Scis iam, quo tendam. nisi mox ostenderis aurum,
Plumbeus invadet faciem color, ictaque Leti
Frigore pallebis. lessum ac suprema minatur.