Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA VI., lines 2.6.90-2.6.127
Jacob Balde, Poemata (3) 2.6.90-127
Unproofread scanNot analysed yet
Quid Medicum vexas insontem vane Sophista?
Debita Naturae damnati solvimus omnes
Solvemusque. Cinis sumus, in cineremque redimus.
Glebaque rubra manet primi mensura parentis.
His me consolor, quoties spes ultima fallit,
Et Parcae abludunt. erravi saepe necando;
Dicere seu mavis, errando saepe necavi.
Errores tamen alta meos tegit ac tumulat scrobe.
Nullum propterea tutus formido tribunum.
Omnia qui cernit, nostras sol prodere noxas
Et monstrare nequit. nam terrae abscondimus alvo.
Euge pater patriae! Dii te! sed tela repono.
Vivat Cocceius. nam qua peccavit, eadem
Libertate reum se iudice teste fatetur.
Talis ab occisis proprioque absolvitur hoste.
Vivat et Aufidius, Longarenique. propinquus
Corbulo. tres istos adversis imputo Fatis:
Quidquid agunt, infelices. Laudaverat olim
Discendi cupidos Carmona: nec impedit aetas:
Quominus insertae iubar indolis emicet, atque
Per Larissaeum currat prudentia campum.
Successu sed enim studium fraudatur amicum.
Vibidius Dresdanus erat mirabile plasma,
Sic pactus secum: Quoties eluserit arcu
Conatus Mors vafra meos, et dempserit aegro
Fatalem capiti tondens Proserpina crinem:
Uno me quoque convolsum privabo pilo; qui
Exhibeat numerum morientûm testis et index.
Intra non multas, tanquam unctus dropace, totum
Sensit Olympiadas se nudo vertice calvum.
Idque inter cyathos subridens prodidit ultro.
Digna haec calvities et dignus candor amari
Prae fuco. Cornute, tuo: cervice tenus quem
Caesaries nimbosa tegit. Sed densius ambit
Theta nigrum, et longus tumulorum insignit elenchus,
Te medicante. pluit larvis, et grandinat albis
Ossibus: intrarunt fossam cum moenibus urbes.
Atqui nemo magis sua niceteria iactat.