Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA VIII., lines 2.8.1-2.8.47
Jacob Balde, Poemata (3) 2.8.1-47
Unproofread scanNot analysed yet
Curandum est Medicis, ut fama et nomine praestent.
Pondus in his. utrinque iuvat cognoscere, quod sit
Iudicium vulgi; quas spes praeceperit aeger.
Hinc pendet quandoque salus. Rem sic cape. venam
Si Picentini contrectat Acilius; horret
Languidior factus, pestemque instare tremiscit;
Tanquam improviso perstrictus ab angue viator,
Visat eum, venamque premat Dexippus eandem;
Continuo melius te credet habere, levatus
In cubitum. numne ergo manus divina, vigorque
Tangenti caelestis inest, ignotaque virtus?
Nequicquam. diversa tamen phantasmata menti
Inducunt variis affectibus et timor, et spes.
Non etenim quamvis, sed tectam pelle caprina
Forte occurrentis palmam tetigisse Luperci,
Omen erat faustum Latio praegnantibus olim.
Vis censum ac titulos Arnaldi Villanovani?
Sane age, et egregia praesta virtute virum te.
Esto prius factis Arnaldus Villanovanus.
Illum Pontifices, illum de cardine rerum
Consulti Patres, quos duplex purpura vestit,
Nomine Romani commendavere Senatûs.
Tybris adhuc hodie, quoties memorabile nomen
Influit: exsiliens, glaucoque indutus amictu,
Laetitiae testes flavas attollit arenas.
Et Vaticanum montem quae personat Echo,
Respondet. Villasque Novas exspectat et ambit.
Iamne vides igitur, quibus ad Capitolia Famae
Passibus, et culmen summi properetur honoris?
His ascenderunt Durantes Scacchus, in ipso
Nomine divini referens certamina ludi,
His Santorellus, Solenander, Ceckius, Occo,
Mouffetusque sagax: et Trincavellius oras
Per Venetas celeber, qua tunditur Adria ponti
Fluctibus alternis; et inhorrescentia, phocae,
Signiferum Marci metuunt armenta Leonem.
Quid te Vallesi memorem, Prosperque Calane?
Felix Sacchetus, felix Rotarius, et qui
In diversa licet sparsum contagia vulgi
Letiferum virus potuit. Saporta domare.
An non crescentis truncando germina taxi,
Feralem fructum prohibens succedere tectis,
Laude genus lauroque suum Laurentius auxit?
Quis non Butinum, Norescotumque sepultos,
Et Pancam genialem, et nil Pollucis egentem
Castora, Mundinumque senem, Mariumque Grapaldum
Effodiat, velut Antigonum, nisi Fata repugnent?