Latin · Dactylic hexameter
MEDICINAE GLORIA per Satyras xxii. asserta., SATYRA VIII., lines 2.8.48-2.8.97
Jacob Balde, Poemata (3) 2.8.48-97
Unproofread scanNot analysed yet
Sed neque Rulandum, neque te, Galeote, medentem
Transierim, titulos magni sortite Gradivi.
Vita prius foedus cum nigris sanciet Umbris:
Quam rapiant nobis oblivia pigra Cratonem:
Quamque vetustatis nubes involvat Amatum.
Sennertus tamen in primis, qua Matrona ripas
Pulsat, et in praeceps Rhodanus devolvitur amnis:
Ubere Celtarum fax flagrantissima campo
Eminet; ac latam numeroso ex agmine palmam
Hispanusque Gomez fert, Lusiadesque Rosales.
Quo verò eloquio satis Aldrovandus Ulysses
Cantandus veniat? quem docta Bononia Civem
Vindicat: at plures tanto pro pignore certant.
Te terrae, te monstra maris, volucresque sonabunt
Armigerae, septemque ferent ad sidera cygni.
Unica sub Massa fuit Augenioque querela,
A vespillonum rabido clamore profecta,
Nempe querebantur miseri, sibi funera deesse:
A quibus impositum possent auferre trientem.
Ergo ire in lacrymas, lamentisque astra ferire,
O infesta fames, nulloque labore levanda!
Non quimus luctus alieno pellere luctu:
Et quia nemo perit Foresto obstante, perimus.
Dii Ionstone mali, Dii te, Pernumia, furvi
Abripiant cum Septalio Phlegethonta sub imum.
Nullum Fabricius, nullum Vassaeus humandum
Submittunt. omneis sanat Cornarius aegros.
Ut vestris pedibus tellus subducta dehiscat!
Hi fremitus: Sed nemo vetet. plorare sinamus.
Crudelis pietas, his flecti aut cedere votis.
Nulla triumphalis vox campo, undisque celeusma,
Nullus (io) paean hoc sanctior est ululatu.
Vivite carminibus Medicorum gloria nostris,
Immortale genus, aeternis vivite Fastis.
Sub quibus Umbrarum lictores semper acerbùm
Esuriant. illis immites pergite solis
Esse, precor. gemitus quae callet ducere fictos
Praefica, cogatur vero vexata dolore,
Arenti vacuos versare in cespite dentes.
Quis referat dignas grates Heroibus istis:
Terrestres Dii sunt: tantum non thure colendi.
Nullus honor Medicum felicem, artisque peritum,
Nulli thesauri dignis splendoribus aequant.
Sunt hodieque viri pollentes rebus et usu
Non pauci: quorum producere nomina possem
Inclyta; Qui Maciem nostram sibi restituerunt:
Coccineam sicco vomuit cùm gutture lanam:
Et iam deficerent pelves, queis puris aquosi
Influeret torrens: postquam se massa resolvit
Sontica, tot menses nimio constricta calore.