Latin · Dactylic hexameter
SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM., XIII.
Jacob Balde, Poemata (3) 3.14
Unproofread scanNot analysed yet
Narrabo vitam medica praestantis in arte
Illustrisque viri. fama in sublime volavit,
Corpus sub tumulo est. non maior in Orbe Tabaci
Helluo, nec tantus remos urgebat amator,
Ne quidem apud Batavos. nimium converterat usum
Prodigii in laudes, uno caruisse die, vel
Hora, iustitium non credidit esse ferendum.
Aegrius abstinuit, quam litigiosus Alermo
Causidicis: uxor vino gibbosa meraco.
(Vix solet octonos lympha miscere deunces)
Aegrius abstinuit, piperis quam Clusius emptor
Fraudibus atque dolis: quam furtis Fisco Poeta;
Deprensa in nostro toties cornicula nido:
Quam Gallus miles gallinis, Hospa cothurnis;
Hospa novem cubitos longus, si dempseris octo.
Verbo: quam populus Romae Circensibus olim.
Hic ergo Dominus, dominos mutare paratus,
(Si castigarent) et plena palatia magnis
Regibus; a Paeti foliis tamquam moribundus
Assiduam poscebat opem, prostratus ad Aram.
Cum bibit; Ambrosiam Superis nectarque remittens,
Non aliud quidquam conferri posse putavit:
Nec Cilicum nimbos; nec si Paestana roseta,
Phaeacumque nemus, vigilataque poma probares:
Interdum glomerans nebulas sibi suaveolentes,
Stabat, et ut steterat, grata caligine mersus;
Quamque diu durabat agon, horrentibus, horrens
Palluit in tenebris, ac lamentabile risit;
Dum reducem vultum discussis redderet umbris.
Utque Anchisiaden gradientem ad moenia Byrsae
Interfusa parens spisso Venus aëre saepsit;
Hic quoque, si fas est cygno componere corvum,
Restitit Aeneas, dubiaque in luce refulsit.
Os humerosque DEO similis; qui in veste recincta
Exercet furvos Siculo Cyclopas in antro.